« »
 
CORAAGIUM, CORAGIUM 1, CORAGIUM 2, CORAGIUM 3.
[]« Coraagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 558b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORAAGIUM
CORAAGIUM, Impositio quædam extraordinaria, ut Thomæ Blount videtur, e frumento percipienda, atque sic dicta a Corus, Mensura frumentaria. Bracton. lib. 2. cap. 116 :
Sunt etiam quædam communes præstationes, quæ servitia non dicuntur, nec de consuetudine veniunt, nisi cum necessitas intervenerit, vel cum Rex venerit, sicut sunt hidagia, Coraagia et Caruagia, et alia plura de necessitate, et ex consensu communi totius regni introducta, etc.
Vereor ne legendum sit Cornagium : quod vide. Vide Coragium 3.
[]« 1 coragium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 558c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORAGIUM1
1. CORAGIUM, Quod ex toto et intimo corde petitur, a Cor, et ago. Ita Joan. de Janua. Ugutio : Coragium, suffragium : et Coragium est virginale signum, vel pompa virginalis, quam solent virgines facere in quibusdam locis contra mortuum, scilicet chorea, et quælibet chorea sic potest dici. Græci χορήγιον, χορηγεῖον, et χοραγεῖον locum vocant, in quo chori et choreæ ducuntur. Gl. Ælfrici : Coragium, medenabergen. Vox meden, puellam et virginem sonat. Sed quid hoc loco bergen velit, mihi non liquet. Vide Corugio. Occurrit vox Choragium, non omnino certæ notionis, in Vita S. Wilfridi cap. 9 :
Utpote præteritæ recolens Choragia vitæ.
[]« 2 coragium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 558c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORAGIUM2
2. CORAGIUM, Audientia, fidentia, Ital. Coraggio, eadem notione. Guido de Vigevano de Modo expugnandi T. S. Ms. cap. 10 :
Super hac bota homo ascendat in nomine Christi, et sibi liget ipsam ante et retro ad suum Coragium. Courage
vero, idem quod Dignitas, in Lit. remiss. ann. 1412. Chartoph. reg. ch. 329 :
Le suppliant dist à icellui Duval : Tu m'as bouté et je suis clerc ; j'en appelle à mon Courage.
Verum Courageux, Superbus, arrogans, in aliis Lit. ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 171 :
Jacotin Blanquemains, homme Courageux et plain de oultrageuse voulenté. Couraigé,
Iratus, infensus, in Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. ch. 5 :
Le suppliant tempté de l'ennemi et aussi mal Couraigé de ce que son pere ne l'avoit voulu marier, etc.
Hinc forte Courreseusement, pro Iracunde, irato animo, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. ch. 339 :
Le suppliant lui respondi Courreseusement que, sauve sa grace, il lui devoit son argent.
Neque etiam [] aliunde repetenda videtur origo vocis Courroucer, pro Ferire, verberare. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138 :
Alez vous en, se je vouloye, je vous Courrouceroye tout maintenant, et se vous me ferez, je vous Courroucerai.
Aliæ ann. 1409. ex Reg. 163. ch. 308 :
Le suppliant dist a icelle Jehanne que si feroit, ou elle en seroit Courrouciée ; et laditte Jehanne lui dist qu'elle le feroit si bien Courroucier, etc.
[]« 3 coragium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 559a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORAGIUM3
3. CORAGIUM, Præstationis species. Chartul. S. Quint. in insula pag. 120 :
Puer aut jurans sub tutela patris sui aut alicujus hominis... nullum debet domino suo Coragium, nec alicui respondere justitiæ, donec proprium habeat catallum de quo lucratur. Corrage,
eodem sensu, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Bel ann. 1310. fol. 121. v° :
Item le vieustrage, Corrage et roage de Jausy.
Vide Coraagium.