« »
 
[]« Claretum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 354b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLARETUM
CLARETUM, Anglis Claret, Hisp. Clarea, Vinum factitium dulce vel aromatites, quod Germanis, Gallis, etc. Hipocras. Mamotrectus ad 3. Reg. cap. 20 :
Pigmenta, i. confectiones ex vino et melle et diversis speciebus suaves et odoriferas. Hoc pigmentum, vulgariter Claretum.
Bartholomæus Anglicus lib. 19. de proprietatibus rerum cap. 56 :
Claretum ex vino et melle et speciebus aromaticis confectum : nam species aromaticæ in subtilissimum pulverem conteruntur, et in sacco lineo vel mundo cum melle vel zucara reponuntur, Vino autem optimo species perfunduntur, et reperfunduntur, quemadmodum fit lixivia, et tamdiu renovatur perfusio, donec virtus specierum vino incorporetur, et optime clarificetur, unde a vino contrahit fortitudinem et acumen, a speciebus autem retinet aromaticitatem et odorem, sed a melle dulcedinem mutuatur et saporem.
Burchard. de Casib. S. Galli cap. 14 :
Clareto permixta toxica.
Censius Camerarius in Ceremoniali apud Baron. ann. 1191 :
Pincerna insuper et Marescallus tam de comestione, quam de aliis donariis remunerantur similiter, excepto quod capita porcorum aptata non habent, neque Claretum.
Hist. Monasterii Novientensis tom. 3. Anecd. Marten. col. 1145 :
Conficientes situlam plenam Clareti, noctu ad eum pervenerunt... Cumque cifum plenum Clareti in lecto collocatus bibisset, reliquum sibi usque mane servari præcepit.
S. Willelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. cap. 14 :
Pro signo potionis pigmentatæ, quæ Claretum, id est Littranch, dicitur a pluribus, conclude utramque manum.
Chronicon Flandriæ cap. 69 :
Si fut une nuit avec ses dames en son deduit, et leur prit talent de boire Clarei en un pot d'argent, etc.
At Francis Clairet, est vinum rubellum. Vide Claratum.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684. Clare, mellicratum, i. nectar. Declarat. feudor. Franc. Camerac. ex Tabular. ejusd. eccl. :
Et si doit avoir (le boutillier) jalois de vin au coucher ou ung jalois de Clare.
Vide infra Claroya.
P. Carpentier, 1766.
Claretum, Vinum rubellum, Gall. Clairet. Reg. eccl. Andegav. ad ann. 1443 :
Presentabuntur... pro suo jucundo adventu sex pipæ vini, tres albi et tres Clareti, etc.