« »
 
COLLECTA 6, COLLIGERE 1, COLLIGERE 2, COLLIGERE 3, COLLIGERE 4.
[]« 6 collecta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 404b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLECTA06
6. COLLECTA, Σύναξις, Sacrum Missæ sacrificium, ad quod Christiani coire et colligi solent : populi ad sacra Ecclesiarum officia peragenda conventus, atque adeo quodvis officium Ecclesiasticum. Papias : Collecta dicitur eo quod colligatur populus in unum, ut ostendat Christum in Evangelio venturum. S. Hieronymus in Epitaph. Paulæ :
Post Alleluya cantatur, quo signo vocabantur ad Collectam, nulli residere licitum erat.
Pachomius in Regula cap. 17 :
In die Dominica, in Collecta, in qua offerenda est oblatio, absque Præposito domus et Majoribus Monasterii... nemo psallendi habeat potestatem.
Et mox :
De Collecta in qua offerenda est oblatio.
Adde cap. 9. 19. 28. 91. 100. 181. 186. Epiphanius Salaminæ Episcopus Epist. ad Joan. Episc. Hieros. :
Cum igitur celebraretur Collecta in Ecclesiæ villa.
Liberatus Diac. cap. 18 :
Et extra Collectas facientes, non passi sunt nomini ejus communicare
Zacharias PP. in Ep. ad Pipinum :
De Presbyteris et Diaconis, qui se a ministerio Ecclesiastico subtrahunt, et seorsim Collectas faciunt.
Cæsarii Arelat. Serm. 12 :
Qui enim ad Collectam vel Ecclesiam veniens vana vel otiosa cogitare voluerit, etc.
Anastasius in Histor. Ecclesiast. ann. 21. Copronymi :
Festivitate Paschali ingressus est ad sanctam Cellectam, in catholica Ecclesia.
Et mox :
Eduxerunt eum et incluserunt in carcere, et alius complevit sanctam Collectam.
Quo loco Theophanes ἀγίαν σύναξιν habet. Historia Tripart. lib. 1. cap. 10 :
Cum Collecta celebraretur.
In Actis SS. Saturnini et soc. Mart. num. 6. 7. 9. 15 :
Collectam celebrare, facere.
In Synodo S. Patricii et Auxentii can. 7 :
Ad Collectas mane et vespere occurrere. Collecta Dominica,
apud sanctum Augustinum in Breviculo collat. diei, et S. Hieronym. Epist. 60. Grimlaicus in Reg. Solitar. cap. 33 :
Eamus ad Collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur.
Collecta Major. Duplicem collectam statuit S. Pachomius cap. 181. Collectam scilicet quam domus vocat, et aliam majorem :
Præpositus domus, et qui secundus ab eo est, hoc tantum habebit juris, ut compellat fratres in Collecta domus, sive in Collecta majore, hoc est, omnium [] fratrum, subjacere pœnitentiæ.
Et cap, 186 :
Sex orationes facere vespertinas juxta exemplum majoris Collectæ, in qua omnes fratres pariter congregantur, summæ delectationis est.
Ubi Major collecta est cum omnes fratres simul congregati officium divinum persolvunt in Oratorio : Minor, quæ in singulis classibus, seu domibus a fratribus ejusdem classis seu domus in ipsis domibus fiebat.
Colligere, Ad Collectam pergere, Collectam facere. Tertullianus lib. de Fuga in persecut. cap. ult. :
Sed quomodo Colligemus, inquis, quomodo solemnia celebrabimus ?
hoc est quomodo in templum congregabimur ? Acta SS. Saturnini et soc. n. 6.
Christiani sumus nos, nos, inquit, Colligimus
, id est, collectas facimus, uti ibi non semel. Arnobius lib. 2 :
Locum ubi Colligerent non habebant.
Acta S. Philippi Mart. :
Ait Bassus : Legem Imperatoris, jubentis nusquam Colligere Christianos ?
Vide infra Colligere.
[]« 1 colligere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLIGERE1
1. COLLIGERE, Absolute, Coire, cœtus celebrare, ἐϰϰλησιάζειν, συνάγειν, Collectas facere, in l. 4. Cod. Theod. de Fide Cathol. (16, 1.) l. 21. de Hæret. (16, 5.) l. 1. de His qui super religione. (16, 4.) Congregationes Colligere, l. 14. de Hæret. eod. Cod. Collectiones interdictæ, l. 36. eodem tit. Leges Luitprandi Regis tit. 110. § 10. et Lex Longob. l. 1. tit. 17. § 3. Rothar. 285. :
Si pro quacumque causa homines rusticani se Collegerint, id est, consilium et seditionem facere præsumpserint, etc.
Apud Heroldum Rothar. cap. 284. et 285. legibus Liutprandi tit. 110. rec. 141. (6, 88.) quo loco laudantur inserta sunt. Conf. eundem Liutpr. cap. 134. (6, 81.) Anastasius Bibliothecarius in Præfat. ad octavam Synodum :
Favebat autem his quidam Senator sæcularis administrationis fungens officio, A secretis, nomine Photius, qui ad Patriarchale conscendere fastigium affectans, cum eis seorsum Colligebat, etc.
Vide Collecta 4. et 6.
[]« 2 colligere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLIGERE2
2. COLLIGERE, Suscipere, defendere, tutari, in l. un. Cod. Th. de His qui plebem audent contra publicam disciplinam colligere. (9, 33.)
[]« 3 colligere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLIGERE3
3. COLLIGERE, Associare, in partem dominii quempiam adsciscere, Gall. Apparier. Ita Colligere alium in lecto suo, in Concil. Turon. II. cap. 14. est adsciscere. Charta Ludovici VII. Regis ann. 1177. in Regesto Philippi Augusti Regis Herouvalliano fol. 96 :
Notum facimus... quod Hugo Niger de Merreolis nos Collegit et recepit in territorium de Flagiaco quod est de feodo Gilonis de Moreto ad consuetudinem Lorriaci,... eo quidem pacto quod nos et Hugo cum hæredibus nostris et suis dimidiabimus per omnia reditus, et omnes exitus et justitias de Flagiaco : et similiter nos et Hugo... dimidiabimus per omnia redditus et exitus ; et justitias de Becherollo, etc.
Alia Ludovici Regis ann. 1155. in Hist. Vastinensi lib. 3. cap. 2. extremo :
Abbas ejusdem loci Gilbertus assensu Capituli sui Collegit nos ad medietatem totius villæ in quibuscunque reditibus, etc.
Alia Philippi Aug. ann. 1196. pro Monasterio S. Mellonis Pontisarensis :
Henricus Abbas B. Mellonis et ejusdem Ecclesiæ Capitulum Colligunt nos in boscis Ecclesiæ suæ ad Henoncivilla ad villam ibi construendam,... associant autem ibidem nos tam in bosco quam in plano et in aquis, ut medietatem per omnia exinde percipiamus omnium proventuum, etc.
Vide Accolligere.
[]« 4 colligere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLIGERE4
4. COLLIGERE, Excipere, domi detinere. Joannes VIII. PP. Epist. 303 :
Illas [] mulieres quas nunc in sua mansione Collectas detinet.
Vide Collecta 3.
Colligere se ad Aliquem, Adire. Charta Caroli Crassi Imp. ann. 887. ex Tabul. Lingonensi :
Hujus itaque rei causa ad nostram se Colligens Majestatem, humiliter postulavit, etc.
Vide Recolligere. Eadem formula habetur in Charta Caroli C. ann. 34. in Tabulario S. Stephani Divionensis.
Colligere Diem. Concilium Remensis Provinciæ ap. S. Quintinum ann. 1235. MS. :
Consensit Concilium, quod Dom. Remensis non tenetur respondere super homicidio... nec super alia, nisi fuerit in defectu si non Colligit diem coram Dom. Rege, etc.
Alibi :
Cum non fuerit in defectu, nec reputet eum Dom. Rex, si non Colligit diem coram ipso contra eos, etc.
Rursum :
Se recesserunt in partem, et habito consilio, in hoc convenerunt, quod diem illam Colligerent, etc.
hoc est, eligerent vel designarent. Vide Collocare.