« Collocare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 410b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLOCARE
COLLOCARE, Culcare, Cubare. Julius Africanus lib. 9. Hist. Apost. pag. 116 :
Extinctis igitur lucernis, Collocaverunt se custodes.Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 5. de Priore majore :
Faciet... orationem in Dormitorio ad Collocandum.Cap. 41 :
Nocte similiter postquam omnes tam officiales quam alii fuerint Collocati.Infra :
Si infirmi se Collocaverint.Udalricus lib. 1. Consuetud. Cluniac. cap. 41 :
Si aliquando contingit nobis invitis... ut lux diei adhuc clare non appareat, quando dormitum Collocamus.Lib. 3. cap. 3 :
Postquam nox fuerit, portatur ante illumAdde cap. 8. et 9. Liber Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 84 :(hospitem)per omnia laterna, tam in conventu, quam extra, usque ad lectum : ubi qui portat obsequitur illi ad Collocandum et ad levandum.
Collocet se in dormitorio sicut et alii.Concil. Copriniacense cap. 31 :
Prohibeant Sacerdotes Mulieribus ne Collocent pueros parvulos in lectis suis sub pœna excommunicationis.Iisdem verbis Concilia alia non semel. Ita etiam Bernardus Monachus in Consuetud. Cluniacens. MSS. cap. 2. 4. et alibi passim. Est igitur Collocare, quod nostri Coucher, dicunt, unde et vocis etymon, seu nosmet ipsi in lecto collocemus, seu ab aliis collocemur : vox pronubis propria. Terent. in Eunuch. :
Deinde in lecto illam Collocant.Catullus in Epithal. :
Vos unis senibusCognitæ bene feminæCollocate puellulam.
◊ Hinc etiam discere est quid sit Solem Collocare, in
Lege Salica, seu, ut aliæ editiones habent, Culcare, quod idem valet : ubi enim
vendicabat quis rem aliquam, possessorem in jus vocabat, eique Solem seu diem occasum, vel
Culcatum, præfigebat, intra quem juri stare ad respondendum
deberet : quo elapso certum numerum noctium, seu inducias in jure respondendi, rursum reo
interdum concedebat. Nam per noctes, non per dies, Franci nostri ejusmodi terminos
dinumerabant. Proinde actor reo solem culcabat, id est, solem occasum præfigebat, seu diem
integrum, quo elapso, reus, si juri non stetisset, causa excidebat : ut actor, perinde si
defecisset, nulla scilicet missa excusatione. Quod diserte indicat Gregorius Turon. lib.
7. cap. 23 :
Injuriosus tamen ad placitum in conspectu Regis Childeberti advenit, et per triduum usque occasum solis observavit. Sed cum hi non venissent, neque de causa hac ab ullo interpellatus fuisset, ad propria rediit.Hæc porro formula, Solem Culcare, crebro occurrit in eadem Lege Salica tit. 39 :
Nec solem secundum legem Culcaverit.Tit. 42. § 9 :
Continuo ipse qui repetit, domino servi solem Collocet, et ad septem noctes placitum concedat.§ seq. :
Si infra septem noctes servum ad supplicia distulerit tradere, solem ei iterato is qui repetit Collocet, et sic ad alias septem noctes tribuat, id est, ut 14. noctes a prima admonitione compleantur.Atque ita hæc verba, Solem culcare, vel collocare, usurpari certum est in eadem lege tit. 52. § 2. tit. 54. tit. 59. Hinc etiam Culcatus sol, pro unaquaque admonitione, tit. 52. § 2. et tit. 60. § 2. 3. Etiamnum Occitani Coulca, Coucha, pro Coucher : et Soulel Coulc, solem occasum dicunt. Ameto :
Vide Grimmii Antiq. Jur. pag. 817. et 847. ejusd. Mythol. German. pag. 426.Incomincio et il sole a Colcarsi.
◊ Nescio an eo referenda sit vox Sceute, pro
submonitione juridica, quæ cum adjornamento jungitur, in Consuetudine Insulensi
tit. 1. art. 45 :
Et après les saisines, deffenses, adjournemens et Sceultes faites en la maniere accoustumée, etc.Infra : Sceute. Ita ut Sculta, vel potius Sculca, fuerit Sol collocatus, seu occasus, atque adeo denuntiatio in jure. Certe in eodem art. et seq. ejusmodi Submonitionum juridicarum inducias ad solem occasum, seu à heures d'estoiles, id est, cum stellæ apparere incipiunt, terminatas diserte indicatur : adeo ut Solis culcati formulam videantur retinuisse Insulenses. Sed hæc sunt meræ conjecturæ, donec melior occurrat. Vide Solsatire et Stella. Atque ex his haud ægre conjici datur unde dicti
Exculcatores, apud Vegetium lib. 2. cap. 15. et in Notitia Imperii, ubi mentio occurrit
Exculcatorum juniorum et seniorum, et Proculcatores, apud Ammianum
lib. 27. pag. 351. qui non alii sunt a castrorum excubitoribus. In Etymologico Suidæ, si
Meursio fides ἐξϰουλϰεύειν est παραϰροάσασθαι, i. Subauscultare, quod faciunt Excubitores. Ita Græcis
recentioribus σϰουλϰάτορες, iidem sunt qui
Exculcatores : sic enim legendum apud Mauricium lib. 2. Strateg. cap. 3. et
Leonem in Tacticis, pro σϰουλϰάτορες ubi dicuntur
ϰατάσϰοποι et βιγλάτορες. Rectius apud eumdem Leonem cap. 12. § 56. ἐξϰουλϰάτορες ἤγουν βιγλεύοντες, ut et cap. 17. § 100. Qui enim excubias
agunt, Excubant, i. haud cubant, ἐϰϰοιτοῦσιν, seu ex cubili surgunt, vel ut cum Scriptoribus ævi inferioris
loquar, haud Culcant, i. Ils decouchent, ils ne se couchent pas, vigilant.
Vetus interpres Catalanicus MS. Vegetii lib. 3. cap. 5. ubi signa ait vocalia quotidie
mutari debere, ne ex usu ea hostes agnoscant, et Exploratores
inter nostros versentur impune, sic ille hæc reddidit :
Es a saber que estas palabras de senales se deven mudar, que non sean toda via unas, porque non entiendan los enemigos lo senal por uso, et por que los Esculcas que andan entrellos non escapen syn pena.Inde
Sculcæ, pro Exculcæ, Excubiæ, vocabulo truncato, ut Cubiæ pro
Excubiæ, apud Gregorium M. lib. 12. Epist. 23 :
Hostem collectum habet,... et si huc cursum Deo sibi irato mittere voluerit, vos loca ipsius... deprædamini, aut certe Sculcas quos mittitis, sollicite requirant, ne dolens factum ad nos reccurrat.Ita enim prorsus reponendum pro Scultas, ut est etiam in lege Longobard. lib. 1. tit. 14. § 6. Rothar. 21. :
Si quis in exercitu ambulare contempserit, aut in Sculcam.Ubi Sculcam, Cavalcadam interpretatur Papias ; Glossar. Langob. in cod. Cavensi :
Sculca, guardia.nam et sic σϰούλϰαν usurpant passim Græci Scriptores ævi inferioris, Theophylactus Simoccata lib. 6. cap. 9. Chronicon Alexandrinum pag. 904. Leo in Tactic. cap. 6. § 13. cap. 17. § 98. 101. et Mauricius in Strateg. laudatus a Rigaltio, qui perperam, σϰούλτα legit, ut originem vocis a Latina Auscultare accersat. Neque felicius Meursius Sculcas, quasi Exculcas dictas putavit, quod ϰούλϰα, Græcis recentioribus culcita sit, ut et Turnebus lib. 24. Adv. cap. 12. qui Exculcatores appellatos vult, quod glandes exculcarent et ejicerent : fatendum tamen Scultatores, habere Vegetium lib. 2. cap. 15. et 17. Vide Vossium, et Ferrarium in Scolta.
◊ Hispanis Escuchar, est Auscultare, diligenter
attendere, et Escucha, quod vulgo Centinelam dicimus. Leges partitæ seu
Alfonsinæ, parte 2. tit. 26. l. 10 :
Atalayas son llamados aquellos omes, que son puestos para guardar las huestes de dia, veiendo los enemigos de lexos si venieren, de guisa que puedan apercebir a los suyos, que se guarden de manera que non resciban danno ; et estos hanlo de facer paladinamente ; mas otros hi ha que han de atalayar en excuso, de manera que no perezcan, e por ende son llamados Escusados, eesto es manera de guerreria que tiene gran pro, ca por hi saben sin mostrarse quantos son los enemigos que van o vienen, y en que manera Eso mismo de las Escuchas, que son guardas para de noche, etc.Vide Excubiæ.