« »
 
COMMUNE 1, COMMUNE 2, COMMUNE 3.
[]« 1 commune » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 452a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNE1
1. COMMUNE, Pensitationis species tam a Clericis quam Laicis pro sustentatione et defensione securitatis et pacis publicæ, quam Treugam Dei vocabant, in Comitatu Ruthenensi, fieri solita : in Bulla Alexandri III. PP. ad Hugonem Ruthenensem Episcopum edita a Marca, ad Can. 1. Conc. Claromontani : sic porro appellata, quod in Commune et ab omnibus ea pecunia conferretur :
Commune autem istud per singulas parrochias debet reddi cum Scripto unius parochianorum, etc.
Mox :
Quisquis autem res suas amiserit, postquam Commune, sicut prædictum est, solverit, in integrum restituatur.
Rursum :
Sed non dato Communi, si forte res suas perdiderint, eis nequaquam emendabuntur.
Commune pacis Senescalliæ Ruthenensis, in Conventionibus ann. 1344. Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 496. Le Commun de la paix de la Senechaucié de Roergue in Litteris Gallicis ejusdem anni ibid. pag. 488. Vide Compensus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Observat Auctor Hist. Dalph. loco mox laudato pecuniam ex hujuscemodi pensitatione coactum in Eccl. Cathedralib. servatam fuisse ad compensationem damnorum, quæ passi fuerant ii, qui eam pensitationem, ut jure securitatis potirentur, exsolverant : quamobrem haud raro dicebatur Compensum pacis. Pensitatio hæc pro Treuga Dei primum instituta, facta est succedentibus annis tributum ordinarium, quod a suis vassallis exegere plures Episcopi aliique locorum Domini. Denarios sex adulti quatuordecim annorum, duodecim denarios exsolvebant conjugati. Imponebatur etiam pecudibus cujuscumque generis : ferratæ seu calceatæ duos solidos debebant, non ferratæ duodecim denarios ; bovibus quoque et ovibus ceterisque animalibus, sicut et molendinis, sua erat æstimata taxatio : quam aliquando Reges nostri, deinde, cessione facta, Navarræ Reges perceperunt in tractu Ruthenensi.
P. Carpentier, 1766.
Tributum quodvis, quod a rege aut domino Communiæ exigebatur, vel in Communiæ utilitatem convertebatur, sic appellatum.
P. Carpentier, 1766.
Commune Pacis, vulgo le Commun de la paix, idem proinde quod Paxiagium. Charta ann. 1272. ex Bibl. Reg. cot. 15 :
B. de Podio, dictus bajulus de Layssazes, pro illustrissimo dom. rege Franciæ levator Communis pacis sive pazagii, .... in possessione pacifica seu quasi levandi Commune pacis sive pazagium.
Libert. civit. de Sarlato ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 340. art. 4 :
Totum prædictum Commune pacis, usque ad valorem pro nunc lx. lib. Turon. annuatim ad utilitatem regiam in dicta civitate de Sarlato levari consuetum, ex nostra certa scientia et de speciali gratia... remittimus perpetuo. Servitutis
nomine designatur, in Lit. ejusdem an. ibid. pag. 354. art. 3 :
Ratione seu occasione denarii seu servitutis, quæ dicitur Commune pacis.
Lit. remiss. ann. 1445. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 33 :
A l'occasion de ce que les habitans desdiz lieux estoient refusans de paier le Commun de la paix à nostre cousin d'Armagnac.
Vide infra Communis 2. et Compensus.
P. Carpentier, 1766.
Commune Vini, Vectigal ex vino vendito exactum ad communiæ utilitatem,[] Gall. Octroy, alias Commun. Pactum inter Joan. delph. et Petr. Barral. ann. 1315 :
Item nolumus quod a prædictis hominibus possit nec debeat levari vintenum, vel aliquod Commune vinorum, vel aliarum rerum.
Charta ann. 1346. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 279 :
Supplicarunt nobis ut eis concedere dignaremur, quod inter se Commune vini possint facere, constituere et ordinare, videlicet picotorum, adeo quod de qualibet sommata vini, quod ab inde inantea venderetur ad minutum,... exigere valeant tres picotos vini,... et quod pro exigendo dicto Communi eligere et deputare unum vel duos de ipsis possint.
Libert. villæ d'Aigueperse ann. 1374. in Reg. 198. ch. 360 :
Item voulons et octroions que lesdiz consoulz et conseillers..... puissent..... imposer.... taille, queste, gepte, Commun et imposition.
[]« 2 commune » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 452b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNE2
2. COMMUNE, Communia, Communio, Communitas, Incolarum urbis aut oppidi universitas, domino, vel rege concedente, sacramento invicem, certisque legibus astricta. Varie autem hanc appellationem efferunt Scriptores :
Commune enim appellatur, apud Ciceron. in Verrina 4. Innoc. III. PP. lib. 13. Ep. 95. et Rodericum Tolet. lib. 8. de Reb. Hist. cap. 9. Ita ϰοινόν, et Commune usurpant l. 37. D. de Judiciis (5, 1.) l. 5. D. ad Leg. Jul. de Vi publ. (48, 6.) l. 6. § 2. D. de Excusat. tutor. (27, 1.) l. 25. D. de Appellat. (49, 1.) l. 16. Cod. Th. de Legat. (12, 12.) Inscriptiones veteres, Symmachus, et alii :
ϰουμούνιον
apud Pachym. lib. 12. cap. 28.
Communia, in Gestis Lud. VII. Fr. Reg. cap. 3. apud Matth. Paris, Rigord. Willelmum Briton. lib. 2. 3. Philipp. Sugerium Epist. 83. Radulfum de Diceto, et alios passim.
Communio, apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 7. Will. Malmesb. lib. 2. Hist. Novellæ pag. 189. in Charta Baldrici Noviom. Episcop. apud Vassorium pag. 805. etc. Nicolaum de Braia in Ludovico VIII. pag. 315. in Vita B. Caroli Boni tom. 1. SS. Martii pag. 191. et in Charta Balduini Comitis Hannoniæ ann. 1169. apud Miræum tom. 2. pag. 829.
Communitas, in Gestis Ludov. VII. cap. 1. et apud Ordericum Vital. lib. 11. necnon in juramento Ordinum regni Daniæ apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 316. et in Ottoboni Scribæ Annalibus Genuensibus ad ann. 1188.
Communa, non semel apud Radulfum de Diceto, et Rogerum Hoved.
Communantia, in Bulla Honorii III. apud Ughellum tom. 1. pag. 821. et in Regiminibus Paduæ apud Muratorium tom. 8. col. 385. E.
Primus vero ejusmodi Communias in Francia Ludov. VII. Rex multiplicavit et auxit. Nam cum regnante Philippo parente regalis potentiæ vigor elanguisset, invaluissetque in omnibus ferme provinciis Procerum tyrannis, qui in Regem perinde ac subditos desæviebant,
Ludovicus in primis ad comprimendam ejusmodi tyrannidem prædonum et seditiosorum, auxilium totam per Galliam deposcere coactus est Episcoporum. Tunc ergo Communitas in Francia popularis instituta est a Præsulibus, ut Presbyteri comitarentur Regi ad obsidionem vel pugnam, cum vexillis et parochianis omnibus.
Verba sunt Orderici Vitalis lib. 11. pag. 836.
Hinc crebro legimus in prœliis adfuisse et dimicasse urbium Communias, quibus prævii erant ipsi Presbyteri seu [] Curiones cum vexillis Ecclesiæ, quod testatur rursum Ordericus lib. 12. pag. 855. et 856 :
Episcopi et Comites aliæque potestates regni tui ad te conveniant, et Presbyteri cum omnibus parochianis suis tecum quo jusseris eant, etc.
His adjungenda sunt quæ habet Sugerius in Vita Ludovici VI. cap. 8 :
Cum Communitates patriæ parochiarum adessent, cujusdam casu Presbyteri suscitavit fortitudinis Roberto spiritum, cui contra opinionem humanum datum est possibile, quod armato Comiti et suis contingebat impossibile, etc.
Charta Communiæ Crespiacensis ann. 1223 :
Et ipsi nobis debent exercitus et equitationes, sicut aliæ Communiæ nostræ.
Ita quæ in Oppidis Regi ipsi obnoxiis duntaxat erant Communiæ, postmodum, Regibus concedentibus, in aliis, quæ Episcoporum erant, inductæ sunt. Sed ipse Ludovicus VII. novas statuit in iis quæ sui juris erant, quibus leges dixit. Nam pleraque ex iis quæ supersunt Communiarum instrumenta et diplomata ejusd. Ludovici sunt, firmata deinceps a Ludovico VIII. Philippo Aug. et aliis Regibus. Sed et regii vassalli in suis oppidis Communias pariter statuerunt, quibus statuendis eo magis assensum præbuere Reges nostri, quod in bellis opem ab iis exposcere licebat : unde Ludovicus VIII. in Hist. Episc. Autissiod. cap. 57.
reputabat civitates omnes suas esse, in quibus Communiæ essent
 : nec injuria, cum eo ipso deinceps oppidorum incolæ quodammodo a dominorum dominio absoluti, Regi ipsi directe parerent. Quod prodit auctor Hist. Lodovici VII. pag. 418. ubi tradit
Vezeliacenses Communiam inter se facientes, communiter conjurasse, quod Ecclesiæ dominio ulterius non subjacerent.
Eadem habet Aimoinus lib. 5. Hist. cap. 65. Guibertus vero lib. 3. de Vita sua cap. 10 :
Inter Missas sermonem habuit de execrabilibus Communiis illis, in quibus contra jus et fas violenter servi a dominorum jure se subtrahunt.
Idem vero Scriptor Regia potissimum auctoritate erectas ejusmodi Communias innuit cap. 14 :
Post funestum excidii Laudunensis eventum, Ambiani Rege illecto pecuniis fecere Communiam, cui Episcopus nulla vi exactus debuisset præstare favorem, præsertim cum et eum nemo urgeret, et infaustorum civium confligium non lateret.
Acta Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. cap. 39. pag. 315 :
Facta itaque conspiratione, quam Communionem vocabant, sese omnes pariter sacramentis adstringunt, etc.
Assensum vero Reges ejusmodi a vassallis Communiarum institutionibus factis præbuisse docet Charta Baldrici Episcopi Noviomensis descripta a Vassorio pag. 805. Non semper tamen, ut ex Chartulario Communiæ Meldensis ann. 1344. de Comite Campaniæ probat D. Brussel tom. 1. de Usu feudorum pag. 187. Sed ut plurimum in vassallorum civitatibus et oppidis supremo jure, et inconsultis vassallis Communias Reges instituebant, auferebantque, si peccassent incolæ, ut Laudunensibus, post cæsum Galdricum Episcopum, Ludovicus VI. apud Sugerium in illius Vita pag. 306. et Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 7.
Ad id denique instituebantur Communiæ, ut et dominorum suorum, et sua propria jura subditi tuerentur. In Charta ann. 1204. Alienor Regina Angliæ et Ducissa Aquitaniæ, dicitur concessisse
Universis hominibus de Pictavia et eorum [] liberis in perpetuum Communiam juratam apud Pictavum, ut tam ipsius jura, quam sua propria melius defendere possint, et magis integre custodire.
Inter Communiæ vero jura præcipua recensentur Scabinatus, Collegium, Majoratus, Sigillum, Campana, Berfredus, et jurisdictio, in Aresto ann. 1322. De sigillo hæc habentur in Charta S. Ludovici Regis ann. 1235. pro Episcopo Remensi :
Dicebat etiam quod (cives Remenses) non debebant habere sigillum, cum non habeant Communiam.
In Chartis Communiarum describebantur præterea leges, quibus delinquentes incolæ subdebantur, et pensitationes, quas præstare dominis vel Regi debebant. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 7 :
Communio autem novum ac pessimum nomen sic se habet, ut capite censi omnes solitum servitutis debitum dominis semel in anno solvant, et si quid contra deliquerint, pensione legali emendent ; cæteræ censuum exactiones, quæ servis infligi solent, omnimodis vacent.
Unde percipimus cur ejusmodi Communiarum institutiones in plerisque oppidis Libertatum nomine donentur : quia videlicet incolæ ex iis ab omni jugo servitutis eximuntur, et sibi invicem confœderati et juramento adstricti jura sua tuentur. Hinc Communiæ juratæ dictæ, et oppidorum incolæ jurati appellati. Vide Zonaram lib. 6. Annalium n. 15.
Communiarum a Regibus nostris concessarum non pauca prostant instrumenta, præsertim in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano, et in aliis veteribus Codicibus, quæ ipsi perlegimus : sed multo plura a variis Principibus seu Regni Proceribus regiisque vassallis, eorum subditis indulta prostant in Tabulariis ac Regestis Regii Chartophylacii et Monasteriorum, quæ fere semper Libertatum titulo donantur. Horum diplomata, præsertim quæ Communiæ titulum præferunt, indicasse haud inutile fortasse fuerit : aliorum qui Libertatum aut Franchisiarum nomine edita leguntur sparsim in variis hujusce Glossarii locis indicantur, tametsi in mergitum acervo acum quærere sit.
Abbatis villæ in Pontivo Communiam indulsit Willelmus Cogn. Talvacius, Comes Pontivi, deinde Joannes ex filio nepos mense Junio ann. 1184. Exstat in Hist. Comitum Pontivi cap. 18.
Ambiano in Picardia, Philippus August. ann. 1190. et 1209. Exstat in Regesto Scabinatus Ambian.
P. Carpentier, 1766.
Andeliaco Communiam concessit Philippus Aug. ann. 1204. Exstat Charta in Reg. 34. bis ejusd. reg. fol. 27. v°. col. 2. part. 1.
Aquis mortuis in Provincia, S. Ludovicus ann. 1246. Chartam descripsit Gallandus in Tract. de Franco alodio.
Arcis (vulgo Arkes) prope S. Audomarum, Abbas S. Bertini ann. 1231. M. Febr. Exstat Charta in Tabul. S. Bertini.
P. Carpentier, 1766.
Archesium inter villas, quæ jure communiæ gaudent, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.
Argilleio in Ducatu Burgundiæ, Communiam indulsit Hugo D. Burgund. ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 436.
Ariæ in Atrebatibus, Philippus Comes Flandriæ ann. 1188. Habetur in tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 35.
P. Carpentier, 1766.
Asneriæ ad Sequanam, in cod. reg. 8406. []
Atheiis in Viromanduis, Philippus Augustus Rex Communiam concessit ann. 1212. Exstat in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 164.
Attrebato, Ludovicus, Philippi Augusti Regis Filius ann. 1211. Exstat tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 362.
Aurelianensis Communiæ mentio est in Vita Ludovici VII. cap. 1.
P. Carpentier, 1766.
Exstat Charta ann. 1181. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 293.
Ausonæ in Ducatu Burgundiæ, Communiam indulsit Stephanus Comes Burgundiæ et Joann. Comes Cabilonensis ann. 1229. Chartam descripsit Perardus pag. 412.
P. Carpentier, 1766.
Autissiodoro Communiam concessit Petrus comes Nivern. ann. 1194. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 59. v°. col. 1. et part. 2. fol. 46. r°. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Azilhano ad Atacem fluvium prope Carcassonam Carolus V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.
Bapalmis, Philippus Aug. ann. 1196. Exstat Charta in Regesto ejusd. Regis f. 46.
Barro super Sequanam, Theobaldus Comes Campaniæ ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 430.
Baugiaco, Guido Dom. Baugiaci. Charta habetur apud Guichenonum in Hist. Bress. pag. 63.
P. Carpentier, 1766.
Bellaquercus inter villas communia donatas, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
Bellirivi, de Chandardre, Curiaci et Creonellæ villarum ad abbatiam de Aurigniaco pertinentium Charta communiæ ann. 1221. in Reg. 34. bis Phil. Aug. part. 2. fol. 55. v°. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Bellivisus ann. 1266. in Memor. Geneal.
Bellovaco, Ludovicus VI. Communiam concessit ; confirmavit Ludovicus VII. ann. 1144. Habetur Charta apud Loisellum pag. 271. et in Reg. Philippi Aug. f. 36.
P. Carpentier, 1766.
Bellusmons communia donatur itidem in Cod. reg. 8406.
Belnæ in Burgundiæ Ducatu, Communiam indulsit Hugo Dux Burgundiæ ann. 1203. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. et seqq.
Biturigensibus, Ludovicus VII. ann. 1145. et Philippus Aug. ann. 1181. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 34. 53. et apud Thomasserium in Consuet. Bituric. lib. 1. cap. 44. 45.
Braio in Picardia, Philippus Aug. ann. 1210. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 61.
Britolio in Normannia, idem Rex. Vide Reg. fol. 58.
Brueriis, Caraco, Norgiæ et Vallobo, Philippus August. Rex Fr. ann. 1186. assensu Bartholomæi Episc. Laudunensis. Exstat in Regesto Ph. Aug. fol. 39.
P. Carpentier, 1766.
Burgi-Comitis Communia instituta a Philippo V. ann. 1318. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 584.
Burgo in Bressia, communiam concessit Amedeus VII. Comes Sabaudiæ 5. Jul. ann. 1397. Charta habetur apud Guichenonum, in Probat. Hist. Bress. pag. 22. 23.
Buxiaco, in Ducatu Burgund. Beatrix Comitissa Cabilonensis. Chartam descripsit Perardus pag. 311.
P. Carpentier, 1766.
Cadomo Communiam confirmat Philippus Aug. ann. 1204. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol 36. r°. col. 1. et part. 2. fol. 52. v°.
P. Carpentier, 1766.
Cala in Parisiensi pago inter villas, quæ communiam habent, recensetur in [] Reg. Cam. Comput. nunc. Cod. Bibl. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
Calniacum ad Isaram, vulgo Chauni, communia donatur ann. 1213. et memoratur in Cod. reg. 8406.
Calvomonti, Communiam concessit Philippus Aug. ann. 1182. Exstat Charta in Regesto ejusd. Reg. pag. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvomonti in agro Bassiniaco, Campaniæ Comes ann. 1228. uti narrat D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 186.
P. Carpentier, 1766.
Candelanum, in Cod Reg. 8406.
Capellæ d'Angillon in Biturigibus, Archembaldus de Soliaco ann. 1212. apud Thomasserium lib. 1. cap. 55.
P. Carpentier, 1766.
Capiacum, in cod. reg. 8406.
Carrosio seu Charrot in Bitur. Gauterius Dom. Carrofii ann. 1194. apud Thomasserium lib. 1. cap. 53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Castellioni ad Sequanam Odo III. Dux Burgundiæ ann. 1208. cui stabilimento multum adversatus est Episcopus Lingonensis. Vide D. Brussel de Feudorum usu tom. 1. pag. 187.
Castro-Meliandi in Biturigibus, Ebo de Dolis Dominus ejusdem Castri-Meliandi ann. 1220.
Castronovo in Turonibus, Philippus Aug. ann. 1181. in ejusdem Reg. f. 61.
Cellis in Biturigibus, Robertus de Cortiniaco. Charta ann. 1216. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 58.
Cerniaco, etc. in Laudunesio Philippus Aug. ann. 1184. Habetur Charta in Reg. ejusdem Regis f. 38.
P. Carpentier, 1766.
Chambleium seu Cameliacum in Bellovaco, in cod. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
Chamoliæ, Belnæ, Chenis, Cortonæ, Vernolii, Commi in Laudunesio. Phil. Aug. ann. 1184. in Reg. 34. bis ejusd. part. 1. fol. 12. v°. col. 2. et part. 2. fol. 35. v°. col. 1.
Coicheio in Ducatu Burgund. Hubertus D. de Monthelone et de Coicheio. Chartam descripsit Perardus pag. 476.
P. Carpentier, 1766.
Colangiis in pago Autissiodorensi ann. 1365. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 665.
Compendio Ludovicus VII. VI. ac deinde Philippus Aug. ann. 1186. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 36. 50.
P. Carpentier, 1766.
Condeti aliarumque villarum in pago Suessionensi Communia a Ludovico VI. concessa confirmatur a Phil. Aug. ann. 1185. ex Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 231.
Corbeiæ, Communiam indulsit Ludovicus VII. deinde Philippus Aug. ann. 1180. in eod. Regesto f. 56. Cramdelæ, Troisiaco, Cortetono, et Malevalli, idem Philip. ann. 1186. Vide idem Reg. f. 37.
Credulio in Bellovacis, Ludovicus Comes Blesens. et Claromont. ann. 1197. MS.
Crispiaco in Comitatu Vadensi, Ludovicus Rex Fr. ann. 1223. Exstat tom. 10. Spicil. pag. 642. et in Reg. Philippi Aug. f. 151. 16.
P. Carpentier, 1766.
Philippus Aug. ann. 1184. in Reg. 34. bis part. 1. fol. 15. v°. col. 1. et part. 2. fol. 37. r°. col. 2.
Divioni in Burgundiæ Ducatu, Hugo D. Burgundiæ ann. 1187. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. 333. 346. 356.
P. Carpentier, 1766.
Dompnomedardo, vulgo Dommart in diœcesi Ambian. communiam concessit Joannes comes Drocarum ann. 1246. quam Confirmat Carolus VI. ann. 1394. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 689.
P. Carpentier, 1766.
Duacensis Communia restituta ann. 1368. tom. 5. Ordinat. pag. 130. []
Dullendio in Ambianis, communiam indulsit Guido Comes Pontivi, deinde Willelmus Comes, Guidonis ex filio nepos, confirmavit ann. 1103.
Duno in Biturigib. Ludov. VII. et Philippus Aug. Vide Regestum Phil. Aug. f. 35. et Thomasserium lib. 1. cap. 47. 48. 49.
P. Carpentier, 1766.
Engolismensis Communia instituitur Literis Caroli V. ann. 1372. ibid. pag. 581.
Erviacensi Castellaniæ in Campania, Communiam concessit Theobaldus Trecensium Comes Palatinus ann. 1199. MS.
P. Carpentier, 1766.
Escuil villæ Theobaldus comes Campan. et Briæ ann. 1229. in Chartul. Camp. fol. 334. v°.
Falesiæ in Normannia. Vide Normannica Duchesnii pag. 1066.
P. Carpentier, 1766.
Faræ in Laudunesio Ingerannus de Couciaco ann. 1207. apud Thomasserium.
Ferrariis in Normannia, Phil. Aug. ann. 1294. Vide ejus Regest. fol. 58.
P. Carpentier, 1766.
Figiaco in Cadurcino Literis Philippi V. ann. 1318. confirmatis ann. 1394. tom. 7. Ordinat. Reg. Fr. pag. 659.
P. Carpentier, 1766.
Fimmis in diœcesi Rem. concessa Communia a Theobaldo Campan. et Briæ comite ann. 1226. confirmata a Philippo V. Lit. ann. 1316. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 109.
Graciaco in Biturigib. Petrus Dom. Graciaci. Charta ann. 1246. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 61.
Hamensi urbi in Picardia, Odo Hamensis Dominus ann. 1158. Exstat in Regesto Marchionatus Incrensis.
Hiermonti in Pontivo, Willelmus comes Pontivi ann. 1192. Exstat Charta in Hist. Comitum Pontivi cap. 28.
Lauduno, Ludovicus Rex ann. 1138. Exstat in Regesto Philippi Aug. f. 49.
P. Carpentier, 1766.
Leg. 1128. in Reg. Phil. Aug. part. 1. fol. 22. v°. col. 1. et part. 2. fol. 41. v°. col. 2.
Lorriaco, Philippus Aug. ann. 1187. Habetur in Hist. Vastinensi pag. 170. et apud Galandum lib. de Franco alodio pag. 375.
P. Carpentier, 1766.
Ludovicus VII. ann. 1155. in Reg. Phil. Aug. part. 1. fol. 58. v°. col. 1. et part. 2. fol. 52. r° col. 2.
Luriaco, in Biturig. Horvæus Dom. Virsionis. Charta ann. 1213. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 56.
Machau, villæ ita dictæ in Comitatu Regitestensi, Hugo Comes Regitest. assensu Feliciæ uxoris et Huarti filii, in MSS.
P. Carpentier, 1766.
Maiocho in comitatu Pontivi Guillelmus comes ann. 1209. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 281.
Marquenterræ in Comitatu Pontivi, Willelmus Comes Pontivi mense Sept. ann. 1199. in Hist. Comitum Pontivi cap. 35.
Martello in Lemovicino ann. 1219. Raimundus Vicecomes Turenæ. Exstat Charta apud Justellum in Probat Hist. Turen. pag. 40.
Medanto in Vilcassino, Ludovicus VII. ann. 1150. Habetur Charta in Reg. Phil. Aug. f. 46.
Meldis in Campania, Henricus Comes Campaniæ ann. 1279. Exstat Charta in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 299. apud Fabrum Canterellum tract. de Feudis pag. 272. et D. Brussel tract. de Feudorum usu pag. 183.
Mellento, Robertus Comes Mellenti. Habetur Charta in Regesto Phil. Aug. f. 52.
P. Carpentier, 1766.
Moirenco in Delphinatu ann. 1164. []
Monasteriolo in Picardia, Philippus Aug. ann. 1188. in Reg. Phil. Aug. f. 37.
Monbarro in Ducatu Burgundiæ, Hugo Dux ann. 1231. Exstat Charta in Burgundicis Perardi pag. 419.
Montibrisonis in Comitatu Forensi, Guigo Comes Forensis mens. Nov. ann. 1223. MS.
Montidesiderii in Picardia, Ludovic. VII. Chartam exhibet Regestum Phil. Aug. f. 50.
Montiregali in Bressia, Humbertus Domin. de Thoire et de Villars ann. 1207. Exstat Charta in Probat. Hist. Bressensis pag. 202.
Niorto in Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Vide ejusd. Regest. f. 58.
Nivernensi urbi, Petrus Comes Nivernensis ann. 1194. Habetur Charta in eod. Regesto, f. 55.
Nonencurti in Normannia, Philippus Aug. ann. 1204. Vide idem Reg. f. 58.
P. Carpentier, 1766.
Novavilla in Bellovaco, inter villas jure communiæ gaudentes, recensetur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl. reg. 8406.
Noviomo, Baldericus Episcopus communam indulsit concedente Ludovico VI. Vide Vassorium in Histor. Noviom. pag. 805. et Reg. Phil. Aug. f. 46.
P. Carpentier, 1766.
Pardilhano communia concessa a Carolo V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.
Peronæ in Picardia, Philippus Aug. ann. 1207. Habetur Charta in ejus Regesto f. 58.
P. Carpentier, 1766.
Perrices villæ a Guidone dom. Clarimontis in Bassigneio ann. 1347. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 87.
P. Carpentier, 1766.
Piceyo, vulgo Poix, in Picardia Galterus Tyrellus dominus de Piceyo ann. 1208. communiam concedit quam confirmant Joannes dom. de Piceyo ann. 1353. et Carolus VI. ann. 1393. tom. 7. Ordinat. reg. Fr. pag. 602.
Pictaviæ, Alienor Regina Angliæ, ac deinde Philippus Aug. ann. 1204. Habetur in ejus Regesto f. 53.
Pissiaco, Philippus Aug. Habetur Charta in eodem Reg. fol. 52.
P. Carpentier, 1766.
Pomponium ad Matronam, inter villas communia donatas, annumeratur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl. reg. 8406.
Pontallerio in Ducatu Burgund. Communiam concessit Guillelmus de Champlita Vicecomes Divionensis ann. 1257. Chartam descripsit Perardus pag. 486.
Ponti Audomari in Normannia, Philippus Aug. ann. 1204. Vide Regest. Philippi Aug. f. 58.
Pontisaræ in Vilcasino, Philippus August. ann. 1188. Chartam exhibet Regestum ejusdem Regis fol. 52.
Prulliaco in Biturigib. Radulfus Dom. Magduni ann. 1177. apud Thomasserium lib. 1. cap. 52.
Riomo in Arvernis, Alphonsus Comes Pictavensis et Tolosan. mense Julio ann. 1270. Habetur Charta tom. 11. Spicilegii Acheriani
Roiæ in Picardia, Philip. Aug. Habetur Charta in Reg. Philippi Aug. f. 47.
P. Carpentier, 1766.
Romonium, in Cod. reg. 8406.
Rotomago in Normannia, Philippus Aug. Rex Fr. ann. 1207. Exstat in Normannicis Duchesnii pag. 1062. 1066. et in Regesto Philippi Augusti f. 57. 60.
Rouvreio in Burgundiæ Ducatu, Hugo Dux Burg. ann. 1215. Chartam descripsit Perardus pag. 316. 317.
Saigeio in Ducatu Burgund. Aimo de Sabaudia D. Baugiaci ann. 1226. Chartam descripsit Perardus pag. 509.
S. Desiderii urbi in Campaniæ Comitatu,[] Guillelmus D. de Domna Petra prid. Non. Maii ann. 1228. MS.
S. Germano de Bosco in Biturigib. Ludovicus VII. etc. ann. 1202. apud Thomasserium lib. 1. cap. 54.
S. Joanni Angeriacensi in Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Habetur Charta in Regesto ejusdem Regis f. 53.
S. Quintini urbi in Viromanduis, Philippus Augustus ann. 1195. Charta exstat apud Hemereum in Augusta Viromand. in Regest. pag. 47. et in Regesto ejusdem Reg. f. 66.
S. Ramberti oppido in Bressia, Ludovicus Dux Sabaudiæ 20. Jun. 1442. Chartam descripsit Guichenonus in Hist. Bress. pag. 235.
S. Richarii oppido in Comitatu Pontivensi, Ludovicus Rex Franc. ann. 1126. Describitur in Regesto Philippi Aug. f. 135.
P. Carpentier, 1766.
S. Romani de Tarno Charta communiæ a Carolo IV. concessa ann. 1322. exstat in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 81.
Salicibus (Saux) in Ducatu Burgund. communiam indulsit Jacobus D. de Saux, ann. 1246. Chartam Descripsit Perardus pag. 460.
Seisello in Bressia, Amedeus Comes Sabaudiæ ann. 1285. Chartam habet Guichenonus in Hist. Bress. pag. 244.
Semuro in Burgundiæ Ducatu, Robertus Dux Burgundiæ ann. 1276. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 529.
Senonensi urbi Ludovicus VII. anno 1146. uti legimus in Chronico S. Petri Vivi tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 776. ac deinde Philippus August. ann. 1189. Habetur Charta in Reg. Philippi Aug. fol. 54. Communiæ Senonensis meminit Vita Ludovici VII. cap. 3.
P. Carpentier, 1766.
Serenum in Cod. reg. jam laudato 8406.
Silvanecto, Philippus Aug. ann. 1201. Vide ejusdem Regest. f. 55.
P. Carpentier, 1766.
Sim prope Duacum Communia confirmatur a Carolo V. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 146.
Soliniaco in Arvernis, communiam indulsit Delphinus Comes Clarimont. MS.
P. Carpentier, 1766.
Stamparum Communiæ Charta irrita declaratur Literis Philippi Aug. ann. 1199. in Reg. ejusd. part. 2. fol. 71. v°. col. 2.
Suessioni, Ludovicus VI. Communiam concessit ante annum 1136. uti patet ex Charta ejusd. Regis, quam refert D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 179. confirmavit Philippus Rex ann. 1181. Exstat in Regesto Philippi Aug. fol. 47. apud Perardum pag. 336. et tom. 11. Spicil. Acheriani.
Teneræmundæ, Robertus ejusdem urbis Dominus ann. 1233. Exstat Charta apud Lindanum in Teneræmunda pag. 93.
Tornaco, Philippus August. ann. 1187. Habetur Charta in Regesto Phil. August. f. 35. in 30. Regesto Chartophylacii Regii Ch. 382. et tom. 11. Spicilegii Acheriani.
Vaisliaco, etc. Ludovicus VI. ac postmodum Philippus Aug. ann. 1185. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 42. et tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 323.
Vernolio, Philippus Augustus. Vide idem Regest. f. 58.
Viconovo in Campania, Theob. Com. ann. 1228. Exstat Charta in Tabul. Campaniæ Thuano. f. 155.
Villæfrancæ in Burbonesio, Archembaldus [] D. Burbon. et Agnes uxor, mens. Dec. 1217. MS.
Villænovæ, in Bellovacis, Philippus Aug. ann. 1200. in Regesto ejusd. fol. 45.
Vitriaco in Campania, Theobaldus Comes Campan. mense Aprili ann. 1230. MS.
Vizeliacensis in Ducatu Burgundiæ meminit Histor. Ludovici VII. pag. 418.
Wabano in Pontivo, Willelmus Comes Pontivi ann. 1192. Vide Hist. Comitum Pontivi cap. 35.
[]« 3 commune » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 455a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNE3
3. COMMUNE, Quidquid ex bonis alicujus cathedralis ecclesiæ canonicis in commune distribuitur. Acta Mss. capitul. eccl. Lugdun. ad ann. 1337. fol. 28. r°. col. 1 :
Item quod cum dominus decanus et capitulum teneantur dom. Guillelmo de Rosseillione canonico Lugdunensi, anno quolibet, in xl. libris Viennensium sibi assignatis super payo ecclesiæ Lugdunensis, ipsi dom. decanus et capitulum ipsam pecuniam sibi assignant super Commune ecclesiæ Lugdunensis.
Vide Communia 3.