![[]](img/image.png)
«
3 pulsare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 565c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULSARE3
3. PULSARE Signa, campanas :
Sonner les cloches. Kero Monachus :
Pulsat, clohhot. Pulsans, chlochonti. Pulsaverit, clocchit.
Ruodlieb. fr. 3. vers. 515. fr. 6.
vers. 107. 110. Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniacens. cap. 5 :
Si talis anniversarius evenerit, pro quo sunt Pulsanda omnia signa.
Occurrit ibi pluries.
Pulsare campanas, in cap. Petentibus de Privileg. cap. Quod
in te, de pœnitent. et alibi passim.
Sonare signa, in Capitulari Episcoporum cap.
8. tom. 2. Concil. Sirmondi pag. 249. Apud Beletum lib. de Divinis Offic. cap. 86. varii
pulsandi campanas modi referuntur :
Generaliter ergo cognoscendum est quod non
debeamus in tota Quadragesima diebus profestis compulsare, nec depulsare, (liceat
enim hic vulgaribus et consuetis uti vocabulis,)
sed simpulsare, id est
simpliciter Pulsare ad Horas, vel Matutinas.
Est ergo
Compulsare, Omnia signa et omnes campanas una et simul pulsare, ut in majoribus
solennitatibus, et in processionibus Ecclesiasticis apud Honorium Augustod. lib. 1. cap.
70. 73. et Durandum lib. 1. cap. 4. num. 12. lib. 5. cap. 3. num. 30. Chronicon
Colmariense ann. 1293 :
Civibus dormientibus Compulsantur campanæ, concurrunt cives
ad cœmeterium, etc.
Infra :
Campanas Compulsaverunt,
populum convocaverunt, etc.
Vide in
Classicum.
Simpulsare, Simpliciter pulsare, seu unicam campanam. Denique
Depulsare, ex altera tantum parte campanam pulsare, vulgo
Tinter, ex
tinnire.
Vide
Pulsitare.
P. Carpentier, 1766.
Pulsare ad Gaudium, id est, In signum gaudii. Steph. de Infestura MS. ad ann. 1492 :
Sagitta
cecidit in capitolio, .... et percussit in tibia quendam, qui Pulsabat campanam grossam
ad gaudium, propter annuam coronationem Alexandri papæ.
P. Carpentier, 1766.
Pulsare ad Plenum, Campanam pulsare ex utraque parte, vulgo
En volée. Charta ann. 1399. ex
Chartul. episc. Carnot. :
Una campanularum super medio chori appensarum pulsabitur
cum tintignamento usque ad elevationem Corporis Christi, et dum Christi Corpus
elevabitur, Pulsabitur ad plenum.
Pulsatio, in Chron. Will. Thorn. ann. 1242. pro campanarum pulsatione accipitur, quæ fit in
signum honoris atque reverentiæ erga aliquem per illum locum transeuntem, vel illuc
advenientem. Vide
Campana 2.
Tertia Pulsatio. Constitutiones Nicosienses cap. 26 :
Inhibemus districte, ne
(Clerici)
vadant de nocte, maxime post tertiam Pulsationem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ubi quod
Ignitegium alibi dicitur, significari existimo : trinis quippe campanæ ictibus
ter repetitis pulsari solet ; quod
Pulsare Ave Maria nuncupat Concil. Hispal. ann.
1512. inter Hisp. tom. 4. pag. 12.
Pulsatio Terroris. Charta Henrici Episcopi Ratisbonensis ann. 1278. in Metropoli Salisburgensi tom.
1. pag. 264 :
Videlicet quod pro festivitatibus Conceptionis B. Virginis Mariæ et
B. Augustini cum Pulsatione terroris, et aliis solemnitatibus æqualiter
celebrandis.
Id videtur quod vulgo
Carillon dicitur, quod ita olim in
festivitatibus pulsarentur campanæ, quemadmodum in tumultibus bellicis.
Pulsus, Idem quod
Pulsatio, Jus pulsandi campanas. Charta Ursonis Archiepiscopi
Barensis ann. 1080. apud Ughellum :
Campanas et Pulsos habeant ad sonandum, si
voluerint, pro beneplacito suo.
Alia Johannis Archiep. Canusini apud eumdem :
Potestatem concedimus vobis sonare campanam, seu Pulsos, etc.
tom. 7.
Ital. sacr. pag. 853. 877.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pulsus, nude pro Pulsatio campanæ, apud Robert.
Goulet in Consuetud. Universit.
Paris. fol. 16. v° :
Subinde octavam circiter horam post Pulsum intrent scolas
Regentes.
Pulsabulum, Campana. Anselmus Leodiensis cap. 48 :
Et cum Pulsabulis fratrum divina
celebrentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pulsabulum, Ipsa campanarum pulsatio. Decreta Radulfi Episc. Leod. ann. circ. 1170. apud
Marten. tom. 1. Anecd. col. 493 :
Solemnitas divini cultus, clausis ecclesiis,
omnino cessabit. Pulsabulum quoque campanarum intermittendum erit.
Id ex
consuetudine qua campanarum sonitus intermissus in Interdictis. Vide
Campana 2.
Pulsatores, et
Exequiales, apud Innocent. III. PP. lib. 15. Epist. 7. Innocentio
Cirono, sunt monitores et mandatores funerum, quos vulgo submonitores,
Semoneurs,
vocamus, qui campanas pulsant, quo prætereuntes ad fundendas pro defuncto preces
invitentur.
Pulsatores, qui alias Matricularii in Ecclesiis.
Ædituus seu Pulsator, in Charta
Conradi Episcopi-Frisingensis
![[]](img/image.png)
ann. 1327. in Metropoli Salisburgensi tom. 2.
pag. 443. Charta Caroli IV. Imper. ann. 1377. apud
Miræum tom. 2. pag. 1245 :
Pulsatores capituli dictæ Ecclesiæ Cameracensis, et
alios familiares eorum... sub nostra imperiali protectione suscipimus.
Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 42 :
Et pro laboribus habebunt clocquemanni sive
Pulsatores anno quolibet viii. sol.
Vide
Cloca
2.