« »
 
CONDUCTIO 1, CONDUCTIO 2, CONDUCTIO 3.
[]« 1 conductio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 491a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCTIO1
1. CONDUCTIO, Quod domino solvitur pro securitate rerum exportandarum. Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. ad ann. 1161 :
Pacem usque ad quindecim annos cunctis Januensibus Rex hoc modo firmavit, ut per omnes terras Moadinorum et posse ipsorum secure Januenses cum omnibus rebus suis mari et terra debeant ire, et in aliqua terra ipsorum nisi de centum octo millia dare debeant Conductionem, exceptum Bureæ ubi decimum debent, quia quartum ipsius decimi debet reverti ad Commune Januæ.
Vide Conductus 2.
[]« 2 conductio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 491a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCTIO2
2. CONDUCTIO, Sententia judicialis. Canones Hibern. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 51 :
De tarditate Conductionum et ejus brevitate. Non oportet Judices tam veloces esse in judicio, donec sciant quod probum fiat ; quia dictum est :
Noli judex esse cito. Isaias e contra : Væ mihi quia tacui. Forte judicium hic dicitur Conductio, quod res illius in tuto ponat, qui causam obtinet.
P. Carpentier, 1766.
Vel potius idem quod Condictio ; quomodo etiam legendum opinor.
[]« 3 conductio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 491a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCTIO3
3. CONDUCTIO, Morbi species, quam Græci σπασμόν vocant. Vide Cælium Aurelian. lib. 3. Acut. cap. 6.