« »
 
[]« 2 conductus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 492a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCTUS02
2. CONDUCTUS, Quod pro rerum quæ exportantur securitate, Domino exsolvitur, alias Guidaticum. Charta Rodulphi Viromanduor. Comit. :
Concessimus et dedimus Ecclesiæ B. Medardi de Capi ad luminaria facienda singulis annis 10. solidos in Conductu mercatorum, quod vulgo dicitur Guionagium, capiendos Peronæ, et in Festo S. Remigii percipiendos, etc.
Charta Adolfi Imp. ann. 1293. in Insulis Rheni :
In Comitatu alicujus Comitis, qui in ipso flumine recipit teolonia et Conductus, etc.
Charta Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1153. in Tabulario Fossatensi fol. 19 :
Quod in villa quæ dicitur de Seaux, Ecclesia Fossatensis habeat totum fundum terræ, et omnimodam justitiam in hospitibus ibi commorantibus, et Nos in eadem villa semel in anno Herbergagium, Conductum, et pedagium, etc.
Alia Charta ejusdem Regis ann. 1171. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 66 :
Juraverunt etiam sese nihil in stratis neque pro pedagio, neque pro Conductu sive guisagio... a transeuntibus accepturos.
Vetus Charta apud Augustinum Du Pas in Stemmat. Armoric. part. 1. pag. 246 :
Ita dico, ut nullus mihi consuetudines, id est, teloneum et Conductus reddat.
Ita Conduit appellatur in Regesto Peagiorum Parisiensis urbis, tributum, quod exsolvitur pro mercibus quæ per urbem, et ultra ejus banleucam transvehuntur. Plura vide in Guida.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Conduit. Charta ann. 1333. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 443. v°. :
Le Conduit, qui est membre du grant tonlieu.
Pedag. Peron. ex Chartul. 21. Corb. :
Le charrette, de Conduit v. den.
Lit. ann. 1400. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 378 :
Or voulons en ceste seconde partie traictier des chaucées, des [] coulins, des travers, des Conduits, des rivages, des halages, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Conductus Nundinarum, Qui solvitur a mercatoribus ad nundinas venientibus. Regestum Campaniæ, apud D. Brussel tom. 1. de Usu feudorum pag. 42 :
Apud Musteriolum, in terris et hospitibus et in Conductu nundinarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Conductus, Nundinæ ipsæ, aut aliud simile commercium, ut videtur. Miracula B. Simonis de Lipnica, tom. 4. SS. Julii pag. 562 :
Feria quarta post Conductum Paschæ.
Et mox infra :
Infirmitas duravit a sabbato proximo post Conductum Paschæ usque ad feriam quartam proximam.
Nisi idem sit quod post Clausum Paschæ. Vide in Pascha.