« »
 
CORNUTUS 1, CORNUTUS 2, CORNUTUS 3, CORNUTUS 4, CORNUTUS 5.
[]« 1 cornutus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 572a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTUS1
1. CORNUTUS, Curruca. Concil. Mexican. ann. 1585. inter Hispanica tom. 4. pag. 311 :
Idemque servetur cum quis hæc convicia et opprobria, quæ majora sunt conjecerit, illum Sodomitam, Proditorem, Hæreticum, aut eo convicii genere, quod vulgus Cornutum, appellando.
[]« 2 cornutus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 572a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTUS2
2. CORNUTUS, Episcopus a mitra, quæ episcopis propria est, sic appellatus. Vide supra Cornulatus. Chron. Henr. de Blancforde pag. 80 :
Nostri Cornuti sunt consilio quasi muti,
Et quia non tuti, nequeunt sermonibus uti ;
Sunt quasi confusi, decreto legis abusi.
Sic perit ecclesia, juris et ipsa via.
[]« 3 cornutus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 572a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTUS3
3. CORNUTUS, Monetæ Francicæ aliarumque regionum species, Gall. Cornu, a forma cornuta sic dicta. Charta ann. 1214. mense Febr. in Tabul. Loci reg. :
Ego Odo archidiaconus de Sancerio notum facio,... quod Stephanus Feneuns et Alardis ejus uxor... vendiderunt in perpetuum Arnulpho, quondam presbitero de Aziaco, quamdam vineam... pro xxij. libris Cellensium Cornutorum pacifice possidendam.
Charta ann. 1327. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 715 :
De dicto nostro regno extrahi fecerunt... decem sacos Parisiensium Cornutorum ponderantes nongentas marchas.
Stat. ann. 1332. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 87. art. 12 :
Que nulles mittez doubles, Cornuz, esterlins, ne nulles autres monnoyes, faites hors de nostre royaume, n'aient nul cours, etc.
Charta pro civit. Montisdomæ ann. 1348. in Reg. 199. ch. 342 :
Item quod [] dicti consules, habitatores et jurati dictæ villæ sint perpetuo quitti et immunes a præstatione denarii, vocati le Cornu, debiti nobis in Petragocinio.
Vide in Moneta.
[]« 4 cornutus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 572b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTUS4
4. CORNUTUS, In acumen desinens. Stat. eccl. Sagiens. ex Cod. reg. 1224 :
Moniales... comatis criminibus, et Cornutis, scacatis et virgatis capuciolis non utantur.
Vide supra Cornu 6.
[]« 5 cornutus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 572b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTUS5
5. CORNUTUS, Male digestus, Gall. Cornu, malfait. Charta Caroli IV. ann. 1325. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 214 :
Nonnulli etiam notarii adeo ignorantes et imperiti,... quod plerumque propter suam imperitiam instrumenta Cornuta et absque intellectu conficiunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cornutus, haud scio qua ratione, pluries appellatur Theodoricus de Perweis Pseudo-Episcopus Leodiensis ann. 1405. electus : cujus etiam fautores fere Cornutos vocat Cornelius Zantfliet in Chronico, apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 369. 380. 386. 387. 389. et 397.
P. Carpentier, 1766.
Nomen familiæ est non infrequens : ejusdem nominis extitere xiii. sæculo archiepiscopus Senonensis, episcopi Carnotensis, Nivernensis, et alii.
L. Henschel, 1840–1850.
Cornutus hic nil aliud est nisi vox Saxoniæ inferioris Kornut, Socius, a Koren, Eligere et Note, Socius, Germanis superioribus Genosz, Socius electus ; sed jam olim in vituperium abiit, socium hominis pravi et deperditi denotans. Adel. Vide Haltaus. Glossar. col. 1123. voce Kornoten.