« »
 
[]« Cubiculum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 641b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUBICULUM
CUBICULUM, Cubile, lectus. Vita S. Joannis Traguriensis Episc. :
Nec secus toto vitæ suæ cursu fuit usus thalami proprii Cubiculo, quod a Cubiculariis ejus egregie paratum spernebat,... et admisso secretius paupere eum in memorato cubili locabat.
Cubiculum, Tumulus, sepulcrum, cubile, quomodo lectus eadem notione dicitur. Liber Miraculorum S. Andeoli apud Columbum in Episcopis Vivariensibus lib. 2. pag. 202 :
Cum frequens oratio esset cuncto populo, ut dominus Cubiculum servi sui revelaret, etc.
Cubiculum, Oratorium, Capella. Paulinus Epist. 12. ubi templum S. Felicis Nolanum describitur :
Cubicula intra porticus quaterna longis Basilicæ lateribus inserta, secretis orantium, vel in lege Domini meditantium, præterea memoriis religiosorum ac familiarium accommodatos ad pacis æternæ requiem locos præbent. Omne Cubiculum binis per liminum frontes versibus prænotatur.
Anastasius Bibl. in Marcellino :
Hic sepultus est in Cœmeterio Priscillæ, in Cubiculo claro.
In Symmacho PP. :
Fecit autem oratoria 2. S. Joannis Evangelistæ et S. Joannis Bapt... quæ Cubicula omnia a fundamento perfecta construxit.
In Sergio :
Hic tectum et Cubicula, quæ circumquaque ejusdem (S. Petri) Basilicæ sunt... studiosius innovavit ac reparavit.
Ita Cubiculum hac notione usurpat Anonymus de Locis SS. cap. 1 :
Καὶ εἰς τὸ μέσον τῆς τρούλας εἰς τὸ ἔδαφος τῆς γῆς ἔναι ϰουϐούϰλιον πέτρινον ὡραιότατον.
Cap. 15 :
Ἔναι τὸ μνημεῖον τῆς Ραχήλ με ϰουϐοὺϰλην πέτρινον.
Vide Descriptionem nostram ædis Sophianæ numero 39.
Cubiculum, Idem quod Camera, Ærarium. Thesaurus Principis, seu locus, ubi reconditur : ϰοιτὼν Annæ Comnenæ lib. 2. Alexiad. pag. 56. Ita usurpat non semel Senator lib. 4. Epist. 51. lib. 5. Epist. 14. 39. 44. lib. 11. Epist. 15. Inde Cubicularius, Regii ærarii custos. Vide Bibliotheca.
Cubiculum Secretum, Latrina, quam Chambre aisée appellant aliquot ex nostris Consuetudines municipales. S. Eulogius lib. 2. Memorial. Sanctor. cap. 1 :
Cum ad purgandam alvum secretius Cubiculum peteret.
Vide Privata.