« »
 
DAMNUM 1, DAMNUM 2, DAMNUM 3.
[]« 1 damnum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DAMNUM1
1. DAMNUM, Mulcta Judicis sententia irrogata. Charta Sancii Lascarensis Episcopi ann. 1001. apud Marcam :
Si forte his duellum vel aliqua divisio advenerit, Damnum eis concessit.
Alia apud eumdem :
Liberaverunt totum proprium honorem S. Mariæ de tot carrei, et de toto Damno, et de tot carnal, etc.
[]« 2 damnum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DAMNUM2
2. DAMNUM, quod nostri Danger vocant, id est, Procinctum, seu territorium, in quo si qua ob commissa crimina, irrogantur mulctæ, eæ Dominorum sunt : maxime vero usurpatur pro animalibus damnum facientibus in alterius prædio. Leges Rotharis Regis Longob. tit. 105. § 30. 348. :
Si quis peculium de Damno suo ad clausuram minaverit, etc.
Mox :
Habeat ille id peculium qui in Damno invenerit.
Leges Luitprandi tit. 61. 85. (6, 32.) :
Si quis caballum in Damnum suum invenerit, etc.
Magna Charta de Libertatibus Angliæ :
Exceptis averiis in alieno Damno inventis.
Reg. Majestat. lib. 4. cap. 23. § 2 :
Si quis Latronem in Damno suo invenerit cum furto.
Leges Burgor. Scoticor. cap. 126. § 4 :
Si quis invenerit in Damno suo aucas, gallinas, aut capros, etc.
Bracton. lib. 3. tract. de Corona cap. 37. § 9 :
Dicere enim poterit captor, quod juste cepit averia sua, quia invenit in Damno suo, et secundum consuetudinem regni imparcavit illa.
Fleta lib. 2. cap. 49. § 1 :
Possunt enim captiones advocari, eo quod dici poterit quod averia capta fuerunt in loco certo in Damno suo, vel in prato, vel alibi in suo separali.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 862 :
Animalia in Damnis dictorum fratrum inventa.
Chartularium Montis sancti Michaelis articulo de Messeria :
Messorius si cœperit aliquam bestiam in Damno cujuslibet hominis S. Michaelis de Genesio, debet eam reddere homini in cujus Damno eam ceperit, et homo debet Messorio unum Turonense dare.
Bestes trouvées prinses en Domage, in Consuetud. Hesdinensi art. 32. Vide Dangerium.
P. Carpentier, 1766.
Vel Loca sub damno interdicta. Lit. remiss. ann. 1369. in Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 413 :
Lequel Tassin avoit mené vaches et autres bestes ès Dangiers de la mère de l'exposant, sans sa licence.
Aliæ ann. 1373. in Reg. 104. ch. 306 :
En ladite terre et ou Dangier dudit sire trouva certaines bestes desdis habitans. Icelles bestes se bouterent en un Dangier ou pasturage défendu,
in aliis ann. 1406. ex Reg. 161. ch. 173. Hinc Sergent dangereux, qui ejusmodi delicta prohibet et a delinquentibus mulctas exigit, vel eos judici defert. Lit. remiss. ann. 1403. in Reg. 158. ch. 60 :
Esquels bois nous avons droit de Dangier, c'est assavoir que toutes et quantefoiz que aucunes bestes sont trouvées esdis bois, elles sont confisquées à nous....... Robert le Fort nostre sergent Dangereux advisa de loing icelles brebis, etc.
Unde Dammager dicebatur apparitor,[] qui animal in damno deprehensum pignerabatur. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 167. ch. 137 :
Come Estienne Lucat sergent de Macies, ou baillage de Mascon, eust prins et Dommagé une jument..... laquelle il vouloit mettre en toit.
[]« 3 damnum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 006c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DAMNUM3
3. DAMNUM, Sumtus, impensæ, Gall. Depens. Chronicon S. Trudonis apud Acher. Spicil. tom. 7. pag. 388 :
Cumque altero die sedens (Herimannus Metensis Episc.) in cella Abbatis de negotiis suis strenue ageret, prandiumque ingens ex Damno nostro paratum interea expectaret.... Excepto autem Damno quod de magnifice sibi parato servitio afflictæ Ecclesiæ nostræ, duos ei Herimannus (Abbas) equos transmisit, pro quibus molendinum de Stades in vadio positum fuit.