« »
 
DEMANDARE 1, DEMANDARE 3, DEMANDARE 4, DEMANDARE 5, DEMANDARE 6, DEMANDARE 7, DEMANDARE 8.
[]« 1 demandare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDARE1
1. DEMANDARE, Poscere, vel mandare, Gall. Demander. Rodericus Toletan. lib. 2. de Reb. Hispan. cap. 9 :
Per Legatos pacifice Demandavit, ut... recederet a finibus alienis, etc.
Demandare, Mandare, remandare. Monachus Gall. Sangall. lib. 2. de Carolo M. cap. 19 :
Si Carolus consilium meum dignaretur, non ad tantas me deponeret injurias. Ego nihil illi Demando, dicite ei quid me agentem inveneritis.
Infra :
Nihil aliud ei Demando, nisi quod facio, etc.
[]« 3 demandare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDARE3
3. DEMANDARE, Citare, vocare, arcessere, Gall. Mander, Citer. Charta Willelmi Domini Montispessulani ann. 1103. apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 727. col. 1 :
Et vicarius non Demandabit eum per se vel per alium, nec expectabit eum in placitis Montispessulani.
Charta Johan. Reg. Angl. in Libro nigro Scaccarii pag. 383 :
Vicecomes Herefordiæ, in cujus Balliva hoc fecerat, Demandari fecit eum in comitatu suo tanquam malefactorem.
[]« 4 demandare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDARE4
4. DEMANDARE, Notum facere se non compariturum coram Judice. Litteræ P. de Corboilo ad M. Archiepiscopum Senon. adversus Stephanum de Vetolio coram se judice ab Archiepiscopo delegato comparere detrectantem, in Tabulario S. Clodoaldi :
Cum enim diem utrique parti assignavissem, idem Stephanus non venit, Canonicis enim Demandaverat et non michi. Postea ipsum auctoritate vestra bis citavi.
Vide Contramandare et Demandare 7.
[]« 5 demandare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDARE5
5. DEMANDARE, Sub nomine gratuitæ præstationis exigere. Charta ann. 1142. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 495 :
Dimitto.... totas cavalgadas, quas Demandabam in hominibus supra scriptæ villæ S. Tiberii, et totas justitias et totas financias, quas Demandabam in hominibus et mulieribus in eadem villa commorantibus et in toto ejus terminio.
Alia Phil. Belvac. episc. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 100. v°. col. 2 :
Omnes prædictæ villæ redditus, demandæ vel exactiones, quæ sive per potentiam sive preces, aut per amorem factæ fuerint inter ecclesiam S. Germani et prædictum militem communiter dividentur, nec alter sine altero Demandare [] vel requirere poterit, aut per se aut per servientem suum.
Vide Demanda 1.
[]« 6 demandare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDARE6
6. DEMANDARE. Actionem seu petitionem intendere, aliquid in jure repetere, Practicis nostris, Former une demande. Charta ann. 1196. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 169 :
Bernardus prædictus comes Convenarum faciebat demandamentum jam dicto Jordano de Insula ad Casteras... Item dictus Jordanus Demandabat prædicto Bernardo totum illud castellum, quod vocatur sanctus Thomas.
Alia ann. 1224. ex Chartul. Campan. fol. 350. col. 1 :
Jacobus et Girardus filius et hæredes eorum nichil inde a me poterunt Demandare, quantum pertinet ad duas partes quas habebam.
Hinc Demandans, vulgo Demandeur, in Instr. ann. 1416. tom. 10. Ordinat. reg. Fr. p. 398 :
Agentes et Demandantes ex una parte, etc. V.
sup. Demandamentum.
[]« 7 demandare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDARE7
7. DEMANDARE, Differre, procrastinare, Gall. Accorder des délays. Charta Hugon. abb. S. Germ. Prat. in Chartul. Guill. itidem abb. fol. 108. v°. col. 2 :
Die igitur judicii multis casibus Demandata et prolongata, postremo ad festum S. Benedicti v. Idus Julii statuta est.
Alia Rob. ducis Burg. ann. 1284. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 56. col. 1 :
Nos procurabimus per nos et amicos nostros quod dicta sententia in instanti parlamento Penthecostes, nisi Demandatum fuerit ; et si fuerit Demandatum, in proximo parlamento subsequenti feretur.
Pertinent hæc ad Demandare 4.
[]« 8 demandare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDARE8
8. DEMANDARE, Prius jussum posteriore revocare, vulgo Contremander, alias Demander. Glossar. Lat. Gall. ann. 1348. ex Cod. reg. 4120 : Abrogare, demandeir. Lit. Phil. V. ad archiep. Rem. ann. 1318. in Reg. 55. Chartoph. reg. fol. 37. v° :
Nos ex certis et legitimis causis nolentes quod ipsum Concilium teneatur ad præsens, requirimus vos quatenus illud, visis præsentibus celeriter Demandetis, donec vobis aliud super hoc duxerimus intimandum.