« »
 
[]« Dominari » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 165a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINARI
DOMINARI, Re aliqua velut propria uti et frui. Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Requisitus qualiter vidit dictum dominum Barralum Dominari, dixit, quia bajulus suus, nomine Guillelmi juvenis de Castillone, vendidit herbam dominæ Rixendæ de furcis.
Rursum ibid. :
Dixit quod ipse fuit bajulus Castillonis pro dom. Barrallo, et Dominabatur per dictos confines pro dom. Barrallo tanquam bajulus.