« »
 
EVITARE 1, EVITARE 2.
[]« 1 evitare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 332a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EVITARE1
1. EVITARE, Vitam auferre, Occidere. Papias : Evitatus, Vita privatus, vel perterritus. Hoc verbo usus est vetus Poeta apud Ciceronem tertia Tusculana :
Hæc omnia vidi inflammari,
Priamo vitam Evitari.
Vide Lipsii lib. 11. Antiq. Lectionum cap. 11. unde Grævius censet corrigendum quod in plerisque Glossis habetur : Evirat, Exanimat, Evacuat ; legendum quippe juxta hunc Scriptorem Evitat pro Evirat.
[]« 2 evitare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 332a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EVITARE2
2. EVITARE, Impedire, prohibere, Gall. Empêcher. Chron. Veron. ad ann. 1243. apud Murator. tom. 8. Script. Ital. col. 634 :
Et ab alio capite dicti pontis erat Entius rex filius ipsius imperatoris cum Parmensibus extrinsecis, defendentes et Evitantes quod victuaria non intrarent in Parma.