« »
 
EXCEPTIO 1, EXCEPTIO 2.
[]« 1 exceptio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 343b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCEPTIO1
1. EXCEPTIO. Exceptionis pagina, apud Maff. Istor. diplomat. pag. 172. ex Instr. med. sæc. vii. Libellus seu Charta, qua quis prædium sub annuo censu ad vitam utendum accipit vel concedit, ut observant Auctores novi Tract. diplomat. tom. 1. pag. 267. quod a notariis, qui Exceptores appellabantur, aiunt illi, notis excipiebatur, sic dicta ; nisi forte ita nuncupatam malis ab exceptionibus in ea appositis ; nimirum quod censu non soluto, vel morte usufructuarii interveniente, ad dominum prædium illud reverteretur. Vide Præstaria et Precaria 1.
[]« 2 exceptio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 343b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCEPTIO2
2. EXCEPTIO, Festum S. Martini quarto Idus Maii in Gallia celebratum, cujus appellationis rationem prodit Odo Cluniac. in Hierol. Macri voce Subventio :
Hæc est igitur gloriosa, solemnisque Exceptio, qua archipræsul Turonensis Martinus ab exilio revertens, ab alumnia suis officiose adeo excipitur.
Hagiologion[] Franco-Galliæ, quod ex Martyrol. Bituric. edidit Labbeus :
Septimo Idus Mart. Apud Saxiacum Exceptio reliquiarum SS. Cancii, Canciani, etc.