« »
 
EXEMPLUM 1, EXEMPLUM 2, EXEMPLUM 3.
[]« 1 exemplum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLUM1
1. EXEMPLUM, Argumentum, figura. Epistolæ Pontificum Romanor. Ep. 67. et apud Miræum tom. 1. pag. 643. col. [] 1. :
Præfulgidos atque nectareos regalis potentiæ vestræ per Arvinum Ducem suscepimus apices, in quibus referebatur, quod Palatii Ravennatis civitatis musiva atque marmora, cæteraque Exempla, tam in strato, quamque in parietibus sita, vobis tribueremus.
Anastasius in Leone III. PP. pag. 123 :
Fecit autem in Patriarchio Lateranensi triclinium majus... et in circuitu laminis marmoreis ornavit, atque marmoribus in Exemplis stravit.
ibid. pag. 127 :
Et in pavimento marmoreis Exemplis stratis.
Ita pavimentum Exemplis stratum, idem est ac tessellatum, in quo diversæ formæ et figuræ exprimuntur. Hinc vestes variis Exemplis, et figuris ornatæ ἐξεμπλωτὰ dicuntur apud Eustathium ad Od. 2. et ἐξεμπλωτὰ πευϰία apud Nicetam in Codice Babaro-Græco, tapetes Exemplati et figurati, pro quo in Græco est ἀλουγροὶ τάπητες. Ita Nicolaus Alemannus in Dissert. de Lateranensib. Pariet. lib. 3. cap. 2. et Salmasius.
[]« 2 exemplum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLUM2
2. EXEMPLUM, Idem quod Exartum, Essartis, Silvæ vel dumeta in terram cultam redacta. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 28 :
Concessi... Abbatiæ S. Vincentii Cenoman. duas partes totius decimæ de feodo de la Bastine de omnibus Exemplis tam in plano quam in nemore factis et faciendis.
Charta ann. 1126. in Tabulario Vindocinensi :
Joannes filius Goffridi Comitis Vindocinens. calumniatus est Exempla Wastinæ, quæ adjacent Villæ Dei, et saisivit.
Regestum Castrum Castri Lidi in Andibus fol. 50 :
De nemoribus militum et feodalium de foresta, ipsi habent sua, tali conditione, ut ipsi non poterunt Exemplare, nec vendere, nec dare omne forestagium.
Fol. 47 :
Exempla etiam nemoris S. Joannis, quod de feodo Belismensi constat, quantum juxta feodum Gusæ continetur, habet in dominicum.
In eodem Tabular. f. 54 :
Nul ne puet vendre bois ne pleysseys és viez Essauples de Burçoy, ne és noviaus, sans asentement au Seignor de cette forest.
Vide Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 63. 64. 87. et Lobinel. Hist. Britan. tom. 2. col. 211.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Examplum, in Notitia initæ pacis inter Gaufridum Comitem Andegav. et Gervasium Episcop. Cenoman. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 159 :
Statuit ei dare illico de Examplis intra foresten Guastinæ, etc.
Exemplarium, Examplarium, Eadem notione. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 878. ex Tabul. Eccles. Barcinon. in Append. ad Capitul. n. 110 :
Et villam Campinos cum Examplariis, ædificiis, casticiis et vineis, etc.
Charta Willelmi Comitis Belismensis apud Ægidium Bry in Hist. Comitum Perticensium :
Dedimus etiam Ecclesias de Domfronte, et decimas omnium agriculturarum quæ fiunt in Exemplariis forestarum prædictarum.
Exemplata Terra, Eruncata, virgultis purgata. Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1260. apud Sammarth. in Abbat. Fontis Danielis :
Decimam partem totius redditus... de terra Exemplata et Exemplenda in eadem foresta.
Charta Philippi Regis Fr. ann. 1206. in Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1299. Tabularii Regii num. 57 :
Et decimam partem totius redditus ejusdem juelli (de Meduana) de terra Exemplata et Examplanda in eadem foresta de Fossa Loven, etc.
Alia ejusdem Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1310. ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 77 :
Plateas, landas, bruerias, et Examplata seu essarta, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exemplare, Eruncare. Chartular. [] B. M. de Bono-nuncio Aurelian. tit. VDA. in Transactione ann. 1205 :
Illud nemus Exemplare non poterit.
P. Carpentier, 1766.
Nostris alias Exempir et Exemplir. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 65 :
Pour laquelle cause icellui suppliant... print ung sermeau
(ou fermeau) à Exempir hayes et buissons. Aliæ ann. 1477. in Reg. 203. ch. 61 :
En allant icellui suppliant ainsi Exemplir, essarter et deschaller les terres de son maistre, etc.
Exemplatio, Exemplatorium. Char ta Gaufredi Comitis Andegavensis in Tabulario Eccles. S. Laudi fol. 81 :
Et prope ipsum locum Exemplationem quam permisi facere Joannem Clericum in eadem foresta.
Alia ann. 1067. tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 294 :
Dedimus.... unam mediaturam terræ cum pratis quæ ad illam pertinent ; et Exemplationes bosci de Boeria, quæ erant meæ propriæ.
Charta Goffridi Comitis Andegavorum ann. 1040. apud Sammarthanos in Episcop. Andeg. :
Et terram veterem quam ibidem habere dinoscimur, pariterque cum novalibus et Exemplationibus quæ postmodum ibi facta sunt.
Perperam Exemptationibus in Annal. Benedict. tom. 4. pag. 732. col. 2. Alia Goffridi alterius Comitis Andegav. apud eosdem Sammarth. :
Et prope ipsum locum Exemplationem quam permisit facere... in eadem foreste.
Charta Caroli C. apud eosdem in Episcopis Vivariensib. n. 34 :
Districtum quoque ex burguitate,... Melatem quoque usque ad aquæductum, cum Exemplatorio, silvis, et insulis, etc.
Infra :
Usque ad summum montis Conati, et usque ad Exemplatorium.
Vide Columbum in iisdem Episcopis lib. 1. n. 25. lib. 2. n. 49. Quidam his locis Exemplatorium esse putant locum in quem rivus influit. Sed cum silvis adjungatur, quæ aliquando exemplatur, malim existimare sartum significare.
Harum vocum originem vix agnoscunt ipsi, apud quos obtinent, Andegavenses : neque enim pro vero dare velim ab Eximplere ortas, ut essarta, silvarum partes fuerint Eximpletæ ; alii melius forte divinabunt.
[]« 3 exemplum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 358a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLUM3
3. EXEMPLUM, Arpago, ϰρέαγρα. Germ. codex. Hoc excipulum. Castigat. in utrumque Glossar.