![[]](img/image.png)
«
1 fredum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 603b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/FREDUM1
1. FREDUM,
Freda,
Fredus,
Fridus, Mulcta, compositio, qua fisco
exsoluta, reus pacem a Principe consequitur, vel ob violatam pacem publicam indicta, uti
vult Vadianus. Nam
frid, Germanis idem valet quod
pax. Kero Monachus :
Pacem, Fridu.
Conradus Usperg. ann. 1152. de Friderico I. Imp. :
Cum ex nominis sui interpretatione Pacis dives vocaretur.
Idem ann.
1187 :
Quas litteras Alemanni usque in præsens Fridebrief, id est, litteras pacis
vocant.
Papias :
Freda, id est, bannum.
Quo loco
bannum
est etiam mulcta, compositio.
Fredum tamen a
banno distinguendum contendit Coccius in Dagoberto pag. 179. Sed auctoritatibus
inhærendum existimo quæ utrumque confundunt. Charta Caroli M. apud
Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 185 :
Et ubi Fredum ipsi Agentes, aut
reliqui homines memoratæ Ecclesiæ acciperent, Freda ad ipsa loca Sanctorum deberent
Christo præsule proficere in augmentum.
Alia Ottonis Imper. apud Baldricum in
Chron. Camerac. lib. 1. cap. 72 :
Aut mallum tenendi, bannum vel Freda exigendi,
etc.
V. Grimm. Antiq. Jur. Germ. p. 656.
Eichhorn. Histor. Jur. German. § 71.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quæ mulcta cum
fisco regio persolvebatur
Fredum regale dicitur in Charta ann. 984. apud Baluz.
Hist. Tutel. col. 379 :
Quindecim debitales porcos in eadem curte, Freda regalia
quæ Johannes
habebat annuatim de manu Regis Francorum in Tutelensi
castro.
Non omittendum tamen præter hanc mulctam fisco exsolutam, aliam fuisse
compositionem seu mulctam illis persolvendam qui injuriam aut damnum passi fuerant.
◊ Fredum fisco persolutum docent Lex Aleman. tit. 3. § 3.
tit. 4. Lex Bajwar. tit. 6. § 3. tit. 10. § 4. Lex Frision. tit. 16. Capitularia Caroli M.
lib. 3. cap. 30. lib. 5. cap. 185. Additio 4. Ludov. cap. 83. etc. Gregorius Turon. de
Mirac. S. Martini cap. 26. ex eo Flodoardus lib. 4. Hist. rem. cap. 50 :
Affirmavit
compositionem fisco debitam, quam illi Fredum vocant, a se fuisse reis indultam.
◊ Interdum tamen freda fisco non exsolvebantur, sed judicibus
ipsis, ut est in Lege salica tit. 52. § 4. tit. 55. § 2. in Decreto Chlotarii § 12. etc.
Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti apud D.
Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 789 :
Qui vadem dederit quinque
solidos de lege, dabit triginta denarios de Fredo : et hujus Fredi duæ partes erunt
Præpositi ; tertiam vero Fartem habebit Major placiti. Si autem lex Abbatis fuerit,
totum Fredum Major placiti habebit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Interdum
Ecclesiæ, dum in ea facinus in Clericos fuerat admissum. Leges Ludovici Imp. cap. 7. apud Murator.
tom. 1. part. 2. pag. 128. col. 1 :
Sanguinis effusio in Ecclesia facta cum furore,
si in Presbytero fuerit, in triplo componatur, duas partes eidem Presbytero, tertiam pro
Freda ad Ecclesiam, et insuper bannum nostrum componat. Similiter et de Diacono juxta
compositionem in triplo componatur, et bannum nostrum componat. De Subdiaconibus
similiter secundum suam compositionem in triplo persolvat. De unoquoque ordine
Clericorum secundum suam legem compositionem in triplum faciat, et bannum nostrum
persolvat. Similiter et de ictibus sine sanguinis effusione de unoquoque ordine
Clericorum secundum suam compositionem cum triplo componatur, et bannum nostrum ; et qui
non habet unde ad Ecclesiam persolvat, tradat se in servitio ejusdem Ecclesiæ, usquedum
totum debitum persolvat.
◊ Neque etiam fuit
Fredum solida compositio a reo
exsoluta, sed tantum pars tertia, quæ fisco aut judici exsolvebatur. Lex Rip. cap. ult. :
Fredum autem non illi judici tribuat, qui culpam commisit, sed illi, qui
solutionem recipit. Tertiam partem coram testibus fisco tribuat, ut pax perpetua
stabilisque permaneat.
Quæ verba ultima evincunt
Fredum datum pro habenda
pace. Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 14 :
Triplo componatur, duæ partes
eidem Presbytero, tertia pro Fredo ad Ecclesiam, etc.
Adde Capitulare 3. ann.
813. cap. 2. 3. 4. Decretionem Chlotarii II. Regis cap. 9. etc.
◊ Freda de quibuslibet causis, in Ecclesiarum
possessionibus exigere vetantur judices, in privilegiis et immunitatibus a Principibus iis
indultis ; ita ut quod ex his fiscus sperare potuerit, in Ecclesiarum usus, in luminaria
locorum Sanctorum, vel in stipendia Sanctorum Dei convertatur. Quæ verba passim habentur
in veteribus Chartis apud Marculfum lib. 1. form. 2. 3. et Beslium in Comitib. Pictavens.
pag. 155. 165. Sanjulian. in Hist. Burgund. pag. 242. 274. Doubletum, et alios, Baldricum
in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 37. 62. 72. 76. 106. etc. Adde Chartam Dagoberti Reg. ann. 632. tom. 1. Hist. Lotharing. col. 250.
Clodovæi II. ann. 638. tom. 1.
![[]](img/image.png)
Instr. Hist. Paris. pag. 20. col. 2. Decretum Conradi Reg. in Hist.
Lugdun. inter Instr. pag.
xxii. Miræum tom. 1. pag. 50. 128. et tom. 2. pag.
807. Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 62. 137. 144. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frædum, Eadem notione, in Charta Ludov. Pii inter Instr. Hist. Alsat. pag. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fridum, Eodem significatu, in Charta Childeberti III. apud Felibian. Hist. Sandion. pag.
xvi.
Fridum, in Charta Caroli C. inter Instrum. t. 4. nov. Gall. Christ. col. 225.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Freidum, pro
Fredum, in Præcepto ann. 750. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ.
col. 263.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fretum, in Historia Mediani Monasterii p. 13. et in Actis SS. Aprilis t. 2. pag. 93.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fretus. Charta Caroli M. ann. 781. pro Monasterio SS. Salvatoris et Juliæ Brixiens. in
Bullario Casin. tom. 2. pag. 19 :
Sed sub immunitatis nomine cum omnes Fretos
concessos valeant Rectrices ipsius Monasterii quietas vivere et sedere.
Altera
ejusdem Caroli M. Charta pro Monasterio Sithiensi apud Mabillonium Diplom. lib. 6.
Instrum. 198 :
Judiciaria potestas ibidem ingredere non præsumat quoquam tempore :
nisi quod sub emunitatis munere omni tempore cum omnes Fretos vel bannos concessos pars
ipsius Monasterii perenniter debeat possidere.
Fredum pro quavis exactione videtur interdum usurpari in aliquot Chartis, apud Duchesnium
in Hist. Monmor. pag. 20. 22. Hemer. de Academ. Paris. pag. 33. Beslium in Episc. Pictav.
pag. 33. etc.
◊ Ab hac voce ortum habet, quæ passim et in usu apud Practicos,
Frez, Frez des procez, pro litium ac causarum sumtibus et impensis. Aresta anni
1284. in Regesto Parlamenti fol. 70 :
Quod pro solvendis et aquitandis debitis et
Fredis villæ suæ possent talliare, etc.
Arestum ann. 1538. in Tabul. Calensi :
Examen
testium integraliter Fredis et expensis supradictorum appellantium fieret,
etc.
Fridus, in Lege Salica Edit. Heroldi tit. 53. § 3. Capitul. Caroli M. de Partib. Saxoniæ
cap. 15 :
Undecunque census aliquis ad fiscum pervenerit, sive in Frido, sive in
qualicunque banno.
Fredus. Charta Dagoberti ann. 635. tom. 2. Hist. Meld.
inter Instr. pag. 4 :
Sibimet omnes Fredos concessos debeat
possidere.
Occurrit præterea in Lege Salica tit. 26. § 9.
tit. 55. § 2. in Decreto Chlotarii § 12. in Lege Ripuar. tit. 46. § 1. in Legib. Henrici
I. cap. 90. etc.
Freda, apud Papiam, et in Lege Anglior. tit. 7. § 5. in Lege Frision. tit. 16. 17. tit.
22. § 81. in Charta Caroli Calvi apud Camusatum in Antiq. Tricass. pag. 84.
etc.