« »
 
FUNDAMENTUM 1, FUNDAMENTUM 2, FUNDAMENTUM 3.
[]« 1 fundamentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 628b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNDAMENTUM1
1. FUNDAMENTUM. Charta Benedicti PP. apud Ughellum, tom. 1. Ital. sacr. pag. 117 :
Item concedimus et confirmamus Fundamentum in integrum, qui vocatur Avion, et montem Jordani, etc.
Idem esse quod Fundus, manifestius docet Charta Blanchæ Trecensis Comitissæ ann. 1212. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 830 :
Qui vendit domum cum Fundamento, domino dat quatuor denarios et emtor quatuor, et duos villico pro cyrotecis ; et qui sine Fundamento vendit, nihil dat.
Vide Fundamen.
[]« 2 fundamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 628b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNDAMENTUM2
2. FUNDAMENTUM, Area in scutis gentilitiis, Gallis Champ. Meisterlini Hist. Rerum Noriberg. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 53 :
Arma erant clypeus albus in Fundamento per totum, habens tres interliciones rubeos.
[]« 3 fundamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 628b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNDAMENTUM3
3. FUNDAMENTUM, Eadem notione qua mox Fundare 1. De proprio fundo redituum assignatio domui sacræ, Gall. Fondation. Index MS. Beneficiorum Ecclesiæ Constantiensis fol. 8 :
Capellanus habet curam leprosorum sex... de Fundamento domini de Rumilleyo.