« »
 
GABA, GABBIA 1, GABBIA 2, GABIA.
[]« Gaba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 002b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GABA
GABA, Via, quasi Cava ; quomodo rugam hodie dicimus quod rugæ frontis formam effingat. Charta ann. 1216. apud Ughellum tom. 2. Ital. sacr. pag. 770 :
Et limites tales esse censentur, videlicet a pede via, venit sursum a massaria de Petralonga, et respicit ad filum cum Gaba, seu via, quæ vadit, etc.
Charta Ital. ann. 1345 :
Si aliquis soliaverit aliquas cavas, vel scalnaverit, seu spoliaverit, caligerit salices, ulmos, vel alias arbores, et super alienas Gabas, solvat pro pœna sol. 1. et totidem pro emenda.
Gabia, Idem quod Gaba, Via, platea. Charta Philippi Episc. Amalphitani ann. 1281. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 301 :
Et quia providimus, satis esse decens et conveniens, ut in vigilia translationis ipsius, novem Ecclesiæ nostræ civitatis inferius subscriptæ deferrent arbores cum floribus et magnis columbris rosarum, induximus Rectores prædictarum Ecclesiarum, ut in vigilia ipsius translationis quælibet ipsarum Ecclesiarum deferret et offerret nobis in Gabia Ecclesiæ, quam propter hoc fieri fecimus, arborem suam et columbrum rosarum, etc.
[]« 1 gabbia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 003b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GABBIA1
1. GABBIA, Carcer. Vide in Gabia.
[]« 2 gabbia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 003b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GABBIA2
2. GABBIA, vox Italica, Corbis, qualus ; sed et pro Malo, cui Gabbia imponitur, in Charta Conr. II. reg. Sicil. pro Pisan. ann. 1269. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. imper. Leon. Urbevet. pag. 273 :
Si navis vel lignum fuerit de duabus Gabbiis, (solvere debeat) medium augustarem auri tantum ; et si habuerit unam Gabbiam, tantum duos tarenos auri ; et lignum quod Gabbiam non habuerit cum cuperta, unum tarenum auri tantum.
Vide in Gabia.
[]« Gabia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 003b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GABIA
GABIA, Cavea, unde vocis etymon ; Italis Gabia, et Gabbia, nostris, Cage. Gloss. Gr. Lat. : Γαλεάγρα, Gabia. Occitanis Gabio : ex quo Gabiones, urbium et castrorum munimenta ex pluribus sportulis terra oppletis educta et erecta. Petrus de Crescentiis lib. 10. de Agricult. cap. 4 :
Accipitres... ponantur mense Martio vel Aprili in Gabia magna.
◊ Sumitur etiam pro carcere. Vetera Acta de Jacobo ultimo Rege Majoricarum :
D. Jacobus per annos 3. et ultra in tristissimis et durissimis carceribus fuit per Regem Aragonum, et in Gabia ferrea noctibus et diebus, cum dormire volebat, reclusus.
Chron. Veronense ad ann. 1230. apud Murator. tom. 8. col. 624 :
Et post paucos dies conducti fuerunt in palatio Communæ Veronæ, et in Gabiis carcerati.
Petrarcha part. 1. Son. 4 :
In cosi tenebrosa, et stretta Gabbia
Rinchiusi fummo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gabbia, Eadem notione.
Posuerunt ipsum in quadam Gabbia de ligno, de [] duabus partibus compeditatum
, in Chronico Astensi apud Murator. tom. 11. col. 145.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gabia, Carchesium, Gall. :
La hune ou la cage qui est au haut du mât du navire.
Bartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1264. apud Murator. tom. 6. col. 532 :
Erant autem naves tres, una quarum major erat aliis, et taridæ magnæ cum Gabiis, panzonus unus, galeæ duæ, et sagittea una.
Aliud est in Litteris ann. 1212. apud Rymer. tom. 1. pag. 163 :
Cum balistariis, et servientibus, et duabus Gabiis suis.
Gabiola, diminutivum a Gabia, Carcer, Gall. Geole. Gloss. Gr. Lat. : Ζωγρεῖον, Caviola. Charta ann. 1222. in Tabulario Campaniæ Thuano :
Erunt liberi a tallia et tolta, et custodia totius villæ, turris, et Gabiolæ, neque ibunt in chevaucheiam, etc.
Occurrit ibi pluries. Habetur alia ejusdem tenoris ann. 1209. apud Pithœum ad Consuet. Trecens. art. 2. Observat Salmasius ad Vopiscum, ubi apud hunc Scriptorem hæc leguntur in Probo :
Neque enim erat bestiarum impetus ille, qui esse e caveis egredientibus solet ;
Palatinum Codicem præferre, a cabeis : nam ita, inquit, scribebant, cabeam, vel cabiam, unde diminutivum Cabiola, et Gabiola. Vide Gaba.