« »
 
HÆREDITAGIUM, HEREDITAGIUM 1, HEREDITAGIUM 2, HEREDITAGIUM 3, HEREDITAGIUM 4.
[]« Hæreditagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 153c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAEREDITAGIUM
HÆREDITAGIUM, Pars, quæ hæredi obvenit. Charta Luitgeri postmodum Episcopi Mimigardens. :
Tradidi.... pro remedio animæ... dimidietatem hæreditatis meæ, quæ mihi jure paterno et lege hæreditaria... contingit.
Litteræ Philippi Reg. Franc. pro Guidone Episc. Lingon. ann. 1285. tom. 4. Gall. Christ. inter Instr. col. 213 :
Quia dicta villa cum suis pertinentiis de Hæreditagio carissimæ consortis nostræ Johannæ movere seu pertinere noscuntur.
Hæreditagium, Possessio, prædium, Heritage, in Constit. Sicul. lib. 3. tit. 8. Statuta reform. S. Claudii sub Nicolao V. PP. ann. 1448 :
Super quibus Hæreditagiis vel personis, cujus conditiones, quando et qualiter solvere debeant, ulteriorem [] declarationem faciendam ordinamus.
Statuta Collegii Plæssei ann. 1466. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 386 :
Sed nec Hæreditagia, terras, dominia, vel jura ipsius collegii ultra novem annos ad firmam tradant, etc.
Apud Anglos, hæres is tantum intelligitur, in quem prædia et res immobiles transeunt : res enim mobiles executorum sunt. Vide Hereditagium 2.
[]« 1 hereditagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 195a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEREDITAGIUM1
1. HEREDITAGIUM, Hæredium, prædium ex successione parentum, Gall. Heritage, in Constit. Neapol. lib. 3. tit. 8. 10. 15. Vide Hæreditagium et Hereditamentum.
[]« 2 hereditagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 195a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEREDITAGIUM2
2. HEREDITAGIUM, Possessio, proprium, bona immobilia. Charta 1177. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1012 :
Primum quidem in civitate nostra Alesinæ homines tres piscatores, Rogerium Donati... et suos filios et filias cum eorum Hereditagiis.
Charta ann. 1262. ex Tabul. B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. :
Vendidi[] et concessi in perpetuum Hereditagium viris religiosis Priori et Conventui B. M. de Prato juxta Roch. tres solidos monetæ currentis.
Instrum. ann. 1302. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 351 :
Non enim intentionis nostræ existit, quod illi qui in mobilibus et Hereditagiis valorem ducentarum librarum Turon. non habent, ad finandum cogantur. Sed quicumque centum libras in mobilibus tantum, vel ducentas libras Turon. in mobilibus et Hereditagiis habere noveritis, financiam præstari volumus, vel ad exercitum faciendum compelli.
Arestum Parlamenti ann. 1322. in Chartular. Domus Dei Pontisar :
Fecerat proclamari in venditione Hereditagium dicti Militis et specialiter feudum vel partem feudi quod ipse Miles tenebat a dicto Rege Francorum.
Occurrit ibi non semel ; ubi et mobilia videntur opponi hereditariis.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hérité, eodem sensu, in Poem. de Cléomades Ms :
De deffendre leur Hérités
Sambloit chascuns entalentés.
[]« 3 hereditagium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 195b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEREDITAGIUM3
3. HEREDITAGIUM, Dos alicui ecclesiæ assignata, bona quibus ipsa dotatur. Lit. ann. 1367. pro S. Capella Paris. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 2 :
Ut magis pacifice ac liberius et utilius valeant (canonici) in perpetuum de eis et eorum singulis, tamquam de suo, et dictæ sacrosanctæ capellæ Hereditagio proprio... gaudere et uti, etc.
[]« 4 hereditagium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 195b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEREDITAGIUM4
4. HEREDITAGIUM, Jus ad hæreditatem. Charta Guill. archiep. Rem. ann. 1224. ex Chartul. Campan. fol. 117. v° :
Usque dum quæstio Hereditagii fuerit terminata.