« »
 
INTERESSE 1, INTERESSE 2.
[]« 1 interesse » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 391c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERESSE1
1. INTERESSE, Usura, fœnus, quod ultra sortem solvitur, vel quod quanti alicujus interest : Gall. Interest. Matthæus Paris pag. 612 :
Propter usuras, pœnas, et Interesse non minima suscipiebant incrementa.
Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1229. apud Perardum pag. 299 :
Volo et concedo, quod carta, quam Odo pater meus fecit de Interessis Episcopi Lingonensis et Ducis Burgundiæ distinguendo apud Castellionem et in pertinentiis stabilita sit et firma.
Statuta MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280 :
Si usurarius multa cum fœnore lucratus est, de rigore juris talia lucra restituere tenetur, sicut et fur vel raptor, inter quos ipse enumeratur : quia tamen qui nimis emungit, sanguinem elicit, visum est sapientioribus in hoc casu sufficere debitori, si sortem et sumptus et moderatum Interesse duntaxat et non talia lucra recuperet ; quia hoc esset suum repetere cum usuris. Expensæ, sumptus, damna et interesse
frequentius occurrunt, præsertim in judiciis, Gall. Dommages et Interets ; quibus verbis et damnum illatum, et lucrum inde cessans indicantur. Vide Acherium tom. 8. Spicil. pag. 279. Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 319. Martenium tom. 7. Ampliss. Collect. col. 303. D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 240. etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris, Intérest, Pretium rei alicujus sonat. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 126. Chartoph. reg. ch. 19 :
Lequel suppliant prist un gobelet d'argent, lequel il ploia ou froissa entre ses mains ;... laquelle froisseure ledit suppliant congnut avoir faicte, et en rendist au tavernier son Intérest.
Sensu opposito, pro Incommodo scilicet et damno, occurrit in aliis Lit. ann. 1406. ex Reg. 160. ch. 321 :
Icelle Katherine dist à Alips qu'elle n'estoit pas saige de soy esjouir de l'Intérest et desplaisir de son pere.
[]« 2 interesse » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 391c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERESSE2
2. INTERESSE, Quod clericis, qui divinis [] intersunt officiis, distribuitur. Charta Inger. de Marign. pro fundat. eccl. colleg. Escoiarum ann. 1310. in Reg. Phil. Pulcr. ch. 63. ex Cod. reg. 9607. 3 :
Qui Matutinis intererit a principio de
Gloria de Venite
usque in finem, unum panem quatuor denariorum Paris. recipiet... Si aliquis canonicus Matutinis, deficeret, Interesse panis, quem amittet ob defectum hujusmodi, distribueretur aliis, qui præsentes adessent
. Vide Interessentiæ in Interessens.