![[]](img/image.png)
«
3 leda » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 055c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEDA3
3. LEDA. Charta Eustachii D.
de Campainies in tractatu Bononiensi in Morinis ann.
1216. in Chron. Andrensi :
Dedi totam partem maresci... jacentem inter marescum de
Gisnes et marescum S. Wilmari de nemore, ultra Ledam de Gisnes, ab orientali parte
ipsius Ledæ, etc.
Alia anni 1136. in Probat. Hist. Guinensis :
Terram,
alnetum, paludem, quæ jacent inter Ledam de Alardesbroc et slusam molendini prædicti
Comitis, etc.
Ubi
Leda videtur esse via latior, Gallis
Lée,
quomodo in silvis semitas grandiores etiamnum vocamus : unde denique
la lée,
perperam postmodum
alée, pro
la lée, semita in hortis et silvis dicta. Vox
formata a
lata, via ; vel quod lateri agri aut silvæ adjaceat,
lez enim est
latus, seu potius
ad latus. Itaque ager qui alteri agro adjacet,
lez, seu prope illum agrum esse dicitur.
Lée autem pro
lata usurpat
le Roman de Garin :
La lande fu et belle, et grande, et Lée.
Id est,
lata. Ita vicissim
lée, pro latitudine usurpatur in Charta
Normannica apud Spelmannum :
En Lunghure 27. perches et en Lée douze
perches.
Et
Leed, in alia Charta in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 478 :
Et la culture del Heighe, et undecim parches del bois en Leed, et 26. acras
versus Orientem de Halech, et versus
Occidentem Halgh, tredecim perches de Leed, et 25. in longum de prato,
etc.
Lada, Simili significatu. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 854 :
Unde placitum
fuit inter eos in curia domini Regis, scilicet quod omnes Ladæ quas Monachi de Saltreia
fecerant in illo marisco, obstupabuntur : excepta illa magna Lada, quæ vadit de
Wittlesmare, versus Saltreiam, quæ remanebit aperta, per quam ipsi Monachi de Saltreia
adducent lapides et cætera necessaria ad constructionem Monasterii sui, etc.
Charta Edw. Confessor. in lib. Rames. sect. 102 :
Ex parte scilicet orientali
ipsius Ladæ, usque ad locum qui dicitur Gangstede.
Ubi
Lada, non est
canalis ad derivandam aquam e paludibus, uti censuit Spelmannus, quod satis ex loco
proxime laudato colligitur. Le Roman
d'Athis
MS. :
Sur son cheval que moult tost vait
Perithous coure le Lait.
P. Carpentier, 1766.
◊ Aquæductum seu canalem, quo
aqua derivatur, hac voce interdum significari haud dubie colligitur ex Charta Margar.
comit. Fland. in Suppl. ad Miræum pag. 363. col. 2 :
Ex parte australi terminus est
aquæductus, qui vulgariter dicitur Leda.
Cui notioni plura ex allatis
conveniunt.
Leia, Eadem notione, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 483 :
De dono Aylenæ...
terram de bosco, longam Leyam, curtam Leyam, Croftam Harduini, etc.
Consuetud. Furn. MSS. ex Archivo S. Audomari :
Et post hæc Comes potest eos ducere et ponere ubicumque voluerit inter Leiam et
mare sine ferro et compedibus.
Charta Philippi I. Reg.
Franc. in Tabular. Ferrariensi :
Brancas etiam de Leia, quantum necesse fuerit ad
focum Monachorum.
Ubi
Leia accipitur pro silva cædua. Charta de divisione
boscorum ann. 1219. in Regesto Philippi Augusti Herouvalliano fol. 170 :
Concedunt
metas et Leias factas et positas per prædictos.
Lia, Simili pariter significatu, in Charta Jo.
de Lacy, Constabularii Cestriæ
apud Spelmannum :
Confirmavi Deo et S. Joanni Hospitalis Hierosol... 22. acras
terræ in villa de Altancotes, infra Lias divisas, scilicet de Orientali latere de
Stenwood usque ad semitam, quæ, etc.
Hinc
Laier les bois, in Consuet.
Aurelian. cap. 1. art. 82. est silvam per
vias dividere :
Laie
in
aliis pars silvæ viis suis definita : unde
S. Germain en Laie, id est, in ipsis
silvis situm suburbanum, non vero a
Letis populis uti opinatur Jacobus Gothofredus
ad leg. 12. Cod. Th. de Veteranis. Vide Consuetud. Lodunensem cap. 13. art. 3. At
Laiam pro cæduo usurpare videtur Charta fundationis Collegii Canonicor. in Ecclesia
Parochiali Escoiarum diœcesis Rotomag. ab Ingerranno de Marigniaco mense Jan. ann. 1310.
ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 64 :
Insuper de prædictis Canonicis videlicet
cuilibet 11. quadrigatas bosci seu buchiæ pro ardendo, videlicet quamlibet quadrigatam
ad 3. equos percipiendo anno quolibet in foresta de Basquevella juxta boscum cæduum,
sive Layam, quæ fuit novissime mensurata.
Laia, Ligna signata, seu arbores signatæ in silvis, ad earum vias scilicet. Charta
Adelæ Reginæ Fr. ann. 1205. in Tabul. Abb. Barbellensis n. 62 :
Idem Milo quitavit
ligna signata quæ vulgo dicuntur Laia, et quicquid nemoris continetur intra prædicta
ligna et jam dicta fossata, etc.
Occurrit præterea in Charta 113.
![[]](img/image.png)