« »
 
[]« Lentare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 064c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LENTARE
LENTARE, pro Morari, non semel usurpat Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 1. 42. lib. 10. Epist. 35. Papias : Lentare, tardare. Gloss. Sangerman. MS. n. 501 : Lentandus, tardus. S. Ambrosius lib. 10. in Lucam num. 149 :
Ergo ne tanquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi hæreat sermo, tamquam in vada cæca Lentandum iter quam præcipitandum arbitror, etc. Fata Lentata,
id est, tardata, apud Trebellium Pollionem in Claudio cap. 6. Virgilius Æneid. 3. :
Ante et Trinacria Lentandus remus in unda est.
Id est, lente aut diu ducendus, nisi Lentare remum simpliciter hic sit navigare, quia, ut habet Turnebus lib. 4. cap. 22. cum remiges magnis viribus remigant, Lentant, id est, curvant et flectunt panduntque remos. S. Orientius lib. 1. Commonitorii :
Hirta tibi melius pallia præbet ovis,
Quam quæ, Lentato per lubrica fila metallo,
  Alternos frangit vestis onusta gradus.
Ubi Lentatum per lubrica fila metallum, aureum intelligit argentumve textum, [] Gallis, Galon, quo vestes ornantur et onerantur, nullo induentium commodo. Vide Adlentare.