« »
 
[]« Leti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 069b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LETI
LETI, sive Læti, Populi Septentrionales, qui cum Francis aliisque nationibus barbaris in Gallias et Germaniam irrumpentes, ibi tandem Imperatorum concessione consedere, acceptis ad excolendum agris, ita ut delectibus et servitio militari obnoxii essent. Ex Eumenio quippe, et Panegyrico dicto Constantino Cæsari, constat arva jacentia et prædia, in Gallia, Francis, Letis, populisque aliis barbaris excolenda data, unde eruebantur postmodum militum cohortes, quæ ab locorum, in quibus domicilia sua fixerant, denominatione[] appellationem sortiebantur, adjecta Letorum nomenclatura. Ita passim in Notitia Imperii,
Letos Batavos, Contraginenses, Nemetacenses, Francos, Suevos, Lingonenses, Nervios, Teutonicianos, Lagenses
, observare est. Quod vero maxime in Galliis habitarent, Gens Gallica, ἔθνος Γαλατιϰὸν, dicuntur Zozimo pag. 696. Sed et inde Armoricam provinciam Letaviam dictam auctor est Camdenus, quod in ea potissimum consederint : qua quidem Letaviæ appellatione utitur Scriptor Vitæ S. Gildæ Sapientis n. 16. quæ in Lexico Cambro-Britannico Llydaw nuncupari dicitur. Ejusmodi Letorum præterea mentio est in l. 10. et 12. Cod. Th. de Veteranis (7, 20.), et l. 12. de Erogat. milit. ann. (7, 4.) et apud Ammianum Marcellinum lib. 16. et 20. De iis vero copiose egere Henricus Valesius ad eumdem Ammianum, et Jacobus Gothofredus ad d. l. 12. de Veteranis. Porro agri iis in Gallia et alibi assignati. Consule Dubos tom. 1. Hist. crit. 2œ. edit. pag. 94. Vesmii librum Vicende della proprieta in Italia pag. 48. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 307.
Læticæ Terræ appellantur in l. 9. eod. Cod. de Censitoribus (13, 11.), quarum ratione Leti obnoxii erant servitio militari : unde haud insulse opinantur viri doctissimi feudorum inde apud nos fluxisse originem, vel certe servitii militaris, ita ut cum obnoxiæ quodammodo essent conditionis ob id oneris, pro servis et conditionalibus habiti deinceps fuerint, dictique sint agri omnes iis adstricti servitiis liti, ac litales, et mansi lidiales. Nam litos appellarunt nostri, quosvis conditionibus obnoxios, sed maxime militaribus servitiis, quod etiam observavimus in Dissert. 17. ad Joinvillam, indeque omnimodum servitium seu obsequium militare, ligium appellatum, utpote agrorum istorum possessoribus nude et immediate a dominis suis pendentibus, iisque ratione servitii militaris prorsus obnoxiis. Vide Ligius.
A Lætis denique videtur deducta vox Theutonica Laet, et Laeten, pro Colono seu conductore fundi, vel iis quos, inquit Miræus in Diplomatib. Belgicis pag. 548. Hospites vulgo vocamus, qui scilicet dominicis obsequiis obnoxii sunt, uti in hac voce docuimus. Laet, ut ait Kilianus, Colonus dicitur, cui ager colendus permittitur, qui fundum villamque conducit. Vide in Litus.