« »
 
[]« Levans » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVANS
LEVANS, Oriens, Ital. Levante, Gall. Levant. Annal. Genuens. ad ann. 1283. apud Murator. tom. 6. col. 581 :
Quum quotidie esset ventus ad Levantem vel Sirochum ; nostri vero versus Levantem ire non poterant ullo modo.
Levantes et Cubantes, nostris Levans et Couchans, Mansionarii, Manentes, qui in dominorum prædiis sedem fixere, iis obnoxii : quibus opponuntur Albani, seu Alienigenæ. Statutum de Decimis Saladinis apud Rigordum ann. 1188 :
Et si nullum dominum ligium habebit, ei in cujus feudo manserit Levans et Cubans, dabit decimam de suo proprio mobili.
Bracton. lib. 1. cap. 10. § 3 :
Quamdiu manentes fuerint in villenagio Levantes et Cubantes.
Apud Rastallum in Expositione vocabulorum Legum Anglicarum :
Levant et Couchant, est dit, quant les beastes ou catel d'un estranger, sont venue en la terre d'un autre home, et la ont remainé un certaine bone espace de temps.
Vide Stabilimenta S. Ludovici lib. 2. cap. 32. Petrum Fontanum in Concil. cap. 3. § 1. et Consuetudines Melodunens. art. 209. 330. Stampensem art. 87. Bituric. tit. 1. art. 1. 2. et alibi.