![[]](img/image.png)
«
1 libellus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 088b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBELLUS1
1. LIBELLUS, Charta qua prædium in emphyteusin conceditur, quæ quidem contractus ac pactionis
species frequens olim fuit in prædiis Ecclesiasticis : sub vulgari ac recepta
nomenclatura,
Precariæ et
Prestariæ. Gerbertus Epist. 2 :
Nescio
quibus codicibus, quos Libellos vocant, totum sanctuarium Domini venundatum est.
Libellum facere de prædiis, etc. frequens formula in Chron. Casin. lib. 1. cap.
50. 57. 59. 63. lib. 2. cap. 6. 7. 13. 20. 26. 58. 65. 67. 74. lib. 3. cap. 59. lib. 4.
cap. 28. etc.
Sub specie Libellorum possidere, apud Gregorium M. lib. 8. Ep. 61.
Factis Libellis locare, lib. 9. Epist. 14.
Tenere per Libellum, in Charta
ann. 1179. exarata Papiæ :
Et omnes alias res quas tenent per allodium, vel per
Libellum, vel per feudum, sive alio modo.
Per Libellum habere, in Chronico Farfensi, apud
Muratorium tom. 2. part. 2. col. 427.
Per Libellum concedere, apud Leon. Ost. lib. 2. cap. 91. et in vet. Charta apud
Ughell. tom. 5. pag. 684.
Dare ad Libellum, in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1.
cap. 4. id est, in precariam aut emphyteusin.
Libelli rerum immobilium, ibid. cap.
5. Vide lib. 4. cap. 11. Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1168. de Imperatore :
Bonos usus urbis, et locationis Libellos tertii et quarti generis
conservabit.
Id est, precarias ad tertiam vel quartam generationem concessas.
Rollandinus in Summa Notariæ cap. 1. rubr. de Notulis Ecclesiarum, ubi de Emphyteusi :
Et contractus iste secundum diversas terrarum consuetudines diversis nominibus
nuncupatur : dicitur enim Emphyteusis, Precaria, Libellus, Census, Fictum, etc.
Vide Zazium de Feudis parte 9. § 36.
P. Carpentier, 1766.
◊ Libellum et
Præstarium idem fuisse luculenter probat Instr. ann. 870. apud Murator. tom. 3.
Antiq. Ital. med. ævi col. 155 :
Priscarum legum auctoritates concesserunt, ut
qualiscumque persona res ecclesiasticas sub usu beneficii in suis necessitatibus
procurandis vel adsequendis adquirere voluerit, sub ipsius munificentia, qui capud
ecclesiæ præesse dinoscitur, in nomine præstariæ sive Libelli, eas tenere sub censo
decem et novem annis debeat, atque his expletis aut ipsum Libellum renovare studeat, aut
rector ecclesiæ ipsas res in suo jure ac dominatione recipiat... Et postea vos,
illustrissima Ingelberga augusta, a nobis expetistis, ut ipsam villam cum omnibus ad se
appendiciis pertinentibus in nomine Libelli sive præstariæ vobis concedere deberemus.
Ad
Libellum perpetualem, in Ch. ann. 1199. ibid. col. 161. Qui
Libellus
regis aut superioris domini consensu firmabatur. Charta Chunradi reg. ex Chartul. eccl.
Vienn. :
Priscorum norma et cunctarum legum patet auctoritas, ut quicumque res
ecclesiæ per Libellum habere voluerit, videlicet xxix. annis, ipsius petat suffragium et
tuitionem, in quibus videtur habere dominationem. Quapropter ego in Dei nomine
Chuonradus nutu Dei omnipotentis rex... tibi et ad unum tuum hæredem per Libellum sub
usu beneficii concedo, etc.
Libellario
vel Emphyteuticario jure
dare, vel
possidere, in Synodo
Pontigon. ann. 876. cap. 10.
Libellario jure
dare in Chronico Casin. lib. 1. cap.
50.
Libellarium placitum constituere
, ibidem lib. 2. cap. 3.
Libellario titulo
dare, apud Senatorem lib. 5. Epist. 7.
Sub specie Libellorum possidere
, apud
Gregor. M. lib. 8. Epist. 8.
In terra aliena Libellario nomine residere
, in Lege
Long. lib. 1. tit. 9. § 22. Liutpr. 91. (6, 38.)
Libellario
nomine in feudum dare, lib. 1. Feud. tit. 5. § 1. lib. 2. tit. 9. § 1.
Libellario nomine concedere apud Gregor. M. lib. 2. Ind. 1. Epist. 1. Petrum
Damian. lib. 4. Epist. 12. Ratherium Veronensem de Qualitatis conjectura pag. 211.
Leonem Ost. lib. 1. Chron. Casin. cap. 47. in Chartis veteribus apud Ughellum tom. 1.
pag. 874. 896. 1100. tom. 5. pag. 676. 677. tom. 7. pag. 1294. etc.
Libellarius, pro
Libellus, seu
Precaria. Charta Podionis Episcopi Florentini
apud Ughellum tom. 3. pag. 56 :
Neque volo ut aliquis de ipsis Canonicis habeat
potestatem de ipsis rebus Libellarios facere, aut aliquid donare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellarium, Eadem notione. Charta Ottonis III. Imp. ann. 999. apud Murator. tom. 2. part. 2.
col. 503 :
Monasterium ipsum teneat cum omnibus privilegiis quæ ab antiquis
temporibus illi pertinere visa sunt, et quæ noviter per chartulas homines illic
contulerunt, aut per Libellaria in toto territorio Tuschano aut Centumcellensi.
Libellariæ Leges, apud Gerbertum Epist. 12 :
Contemnetur Imperialis Majestas, cum in me, tum
in se ipsa, in divisione sanctuarii secundum Leges libellarias facta, quia consentire
nolo, etc.
Libellaria, Prædium
libellario nomine, vel
titulo, concessum. Gerbertus Epist.
6 :
De beneficiis et Libellariis, ex parte nostrum velle ex voto domini nostri
Cæsaris executi sumus.
Charta Huberti Marchionis Savonæ ann. 1061. apud
Guichenonum in Bibl. Sebusiana cent. 1. cap. 76 :
Contentionem autem vel
litemprædii vel Libellariæ, vel cujuscunque rei, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Feudo opponitur et pro
allodio usurpatur passim in Libris feud. Consule Calvin. Lex. jurid. Vide mox in
Libellus.
Libellare, per
libellum dare. Charta ann. 1053. apud Puricellum in Monumentis
Ambrosianæ Basilicæ pag. 429 :
Alicui dare, vel commutare, seu Libellare, vel
venundare, etc.
Libellaticum, Concessio et datio ad
libellum, seu emphyteusin, vel potius pensio quæ pro
libellariis prædiis quotannis exsolvitur. Gregor. M. lib. 1. Ep. 42 :
Sed
ipsa etiam Libellatica, prout summa pensionis fuerit, moderentur.