![[]](img/image.png)
1. MAGISTRATUS, Idem quod Procuratio, seu jus Pastus. Magistralis Cœna, in
Charta Monasterii Silvæ-Latæ. Vide Dominicum de Prærogat. allod. cap. 15. § 8.
Dicant adversarii quantumlibet me infidelem et rebellem Magistratui vestro.Vide Majestas.
Sancti Dionysii cœnobium ejus esse reverentiæ ac dignitatis, ut nullius ibi Magistratus deponi debeat, aut imponi sine comprovincialium, quorum interest, consensu ac favore sollemni.
Dom. Johannes Bernier miles institutus in officio Magistratus Cameræ Computorum ad vadia, jura et emolumenta consueta,... fecit... solitum juramentum in manu domini cancellarii Franciæ.
Comes præsentabit nobis clericum idoneum ad Magistratum domus Dei Meldensis, qui si idoneus fuerit, a nobis recipietur.Alia ann. 1230. ibid. fol. 187. v°. col. 2 :
Nuntiamus vobis quod Radulphum magistrum domus Dei Meldensis a Magistratu dictæ domus amoveatis.
Fuerunt apud Montempessulanum... pro festo Magistratus magistri Ludovici Vallete, qui novus fuerat factus magister in medicina.
Faciendo inde pro omni servicio Magistratum molendinorum meorum et bearum mearum ; ita quod prædictus Salomon vel suus hæres in quolibet die ut sit in servicio meo, pro expensis vj. denarios Turon. Cenoman. habebit ; et si ferramenta sua laniata fuerint in servicio meo, de meo proprio reficientur.Alia ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 62 :
Sciendum tamen est quod pro dicta molneria... facere debebamus et consueveramus Magistratum dictæ rotæ cum comunuo, operariis, lignis, lapidibus et aliis omnibus ad dictam rotam necessariis universitati prædictæ.Vide supra Magisterium 6.