« »
 
[]« Mutulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 562c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTULUS
MUTULUS. Lex Ripuar. tit. 60. § 4 :
Si autem ibidem infra terminationem aliqua indicia sua arte, vel butinæ aut Mutuli facta extiterint, ad sacramentum non admittatur, etc.
Ubi mutuli, videntur esse aggeres terrei, quos Motes nostri vocant : aut forte lapides ii quos Mutos vocant Agrimensores, i. sine inscriptione, vice terminorum positi. Vide Bonna 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Errat Cangius, si fides Eccardo, in Notis ad Legem citatam, quam ad calcem Legis Salicæ edidit. Mutuli enim sunt machinationes clandestinæ, vel seditiones clam excitatæ, a veteri German. Meuten, clandestine agere, unde Meutmacher, Flabellum seditionis, Gall. Mutin. Hæc vir eruditus ; quæ tamen in meam fidem recipere nolim.