« »
 
[]« Necessitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 583a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NECESSITAS
NECESSITAS. Charta Arturi primogeniti Ducis Britanniæ, Vicecomitis Lemovicensis ann. 1292 :
Super subsidio nobis et liberis nostris in quatuor Necessitatibus faciendo : scilicet ad filiam maritandam, ad novam Militiam recipiendam, ad redemptionem solvendam, ad sustinendum crucis expensas, etc.
Vide Auxilium. Trinoda Necessitas apud Anglosaxones, Militia, arcis et pontis exstructio. Vide Philips. Hist. Jur. Angl. tom. 2. pag. 76. et infra in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Necessitas, Quævis exactio, f. sic dicta quod necessaria sit et coacta. Charta Ludovici II. Regis Siciliæ e MS. D. Brunet fol. 115. v° :
Quæstas aut tallias,[] angarias sive parangarias, aut Necessitates aliqualiter imponere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Necessitas, Indigentia, inopia, Gall. Nécessité, in Barthii Glossario ex Hist. Palest. Roberti Monachi. Privilegium Caroli C. pro Monasterio Vedastino ann. 867. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 183 :
Si autem ex his præfatis villis, quæ ad cameram deputatæ sunt, Necessitas Fratrum suppleri non potuerit, etc.
Maxima monasterii Necessitas
, seu penuria, in Charta ann. 1417. apud Ludewig. tom. 6. pag. 85.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Necessitas Corporis. Vide Necessarium.
P. Carpentier, 1766.
Necessitas. De necessitate virtutem facere, in Annal. Eduardi II. reg. Angl. auctore Joan. Trokelowe, edit. Hearn. pag. 39. Phrasis Gallica, Faire de necessité vertu, ut facile est credere ; qua tamen utitur Quintilianus. Alio sensu vide in Necessaria.