« »
 
ORARE 1, ORARE 2.
[]« 1 orare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 052c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORARE1
1. ORARE, Sermonem habere, facere, interprete D. Bouquet ad Eginhard. in vita Caroli M. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 99 :
Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit : in quibus Latinam ita didicit, ut æque illa ac patria lingua Orare esset solitus.
Aliis Orare hic, idem quod preces fundere.
[]« 2 orare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 052c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORARE2
2. ORARE, pro Adorare, nostris alias Aorer vel Aourer. Missale Burdeg. Mss. ex Cod. reg. 3659. 2. ubi de adoratione S. Crucis :
Hiis spatiose et devote peractis, sicut decet ; si populus nondum cessaverit Orare, sedeant ministri et clerici expectando orantes et taceant.