« Pignorantia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 318b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PIGNORANTIA
PIGNORANTIA, Pignoratio, Facultas a Principe subdito cui jus denegatum est, concessa
sibi jus faciendi atque Pignori capiendi etiam per vim quicquid poterit ab alterius
Principis subdito, a quo injuria affectum se vel spolatum queritur. Exstat hac de re
Edictum Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1313. quod in v. Marcha descripsimus.
Statuta Eccles. Cadurc. etc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 744 :
Item, persona singularis ipso facto excommunicata est et universitas interdicta, quæ concedit reprensalias sive marchas, id est Pignorantias fieri contra personas ecclesiasticas, vel bona ipsarum.Concil. Paris. ann. 1314. apud eumdem Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 302 :
Et si Pignorationes, quas vulgaris elocutio repræsalias nominat, in quibus alius pro alio prægravatur, tamquam graves legibus et æquitati naturali contrariæ, civili sunt constitutione prohibitæ, etc.Vide Pignus, et Repræsaliæ.