« »
 
[]« Pilo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 324b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILO
PILO, Pillo. Glossæ antiquæ MSS. : Pilo, Unde contunditur, quidquid in pila mittitur. Charta ann. 1225. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 203 :
In ea (grangia) habere debent jure perpetuo omnia stramina et forragia cujuslibet bladi, tam hybernagii quam marciagii, exceptis tamen paleis et Pillone.
Alia ejusdem num. 245 :
Scilicet stramina, forragia, Pilonem bene extractum, et paleas avenæ bene exquisitas ad voluntatem Canonicorum totius granchiæ de Grandi husso... relevavit.
Alia num. 257 :
Medietatem omnium palearum granchiæ, medietatem totius Pillonis, etc.
Ubi Pilo idem est quod supra Piletum. Vide Pilumen et Trituratores. Vide supra Pilio et Pillonium.