« »
 
PLACIA 1, PLACIA 2.
[]« 1 placia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 341b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLACIA1
1. PLACIA, Plazia. Charta Guillelmi Siciliæ Regis ann. 1179. apud Ughellum tom. 7. pag. 704 :
De placia autem, foresteria, et bando, sit ita ipsa Ecclesia libera... sicut est, etc.
Alia Rogerii I. Siciliæ Regis apud eumdem tom. 9. pag. 45 :
Concedimus... de ipsis hominibus, et ab eis descendentibus perpetuo habere legem et Plaziam, sicut a suis hominibus et villanis.
Ubi Placia idem videtur quod infra Servitium placiti ; Plazia vero idem quod Placitum spatæ. Vide in Placitum.
P. Carpentier, 1766.
Tributi seu vectigalis species. Vide Plaza 2.
[]« 2 placia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 341b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLACIA2
2. PLACIA, Locus, a Gall. Place : item Modus agri, ut supra Pecia, Gall. Plaçage. Charta Guillelmi de Baux Principis Arausion. ann. 1215 :
Damus vobis in augmentum staris vestri totam illam Placiam, vel totum illud spatium quod est inter murum novum et barrium vetus.
Charta ann. 1230. apud Kennet. Antiq. Ambrosden. pag. 208 :
Noverit universitas vestra.... hac præsenti charta mea confirmasse pro me et hæredibus meis Deo et Ecclesiæ B. M. et S. Edburgæ... totam illam Placiam quæ se extendit, etc.
Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 116 :
Noverit... concessisse... unam Placiam et unam acram terræ arabilis in villa de Cadwely ; quæ quidem Placia jacet inter Placiam Johannis Stiward ex parte australi, et Placiam Johannis Aylward ex parte boriali.
Statuta Massil. lib. 1. cap. 35 :
Sane in hoc numero Placias illas non [] computent, quæ ab antennis, anchoris et focone necessario pluries occupantur.
Occurrit præterea in Maceriis insulæ Barbaræ tom. 2. pag. 634. et Murator. tom. 9. col. 434. Vide Placea.