« »
 
PLECTA 1, PLECTA 2, PLECTA 3.
[]« 1 plecta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 365b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLECTA1
1. PLECTA, ex Gr. Πλεϰτός. Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1197. : Parma, plecta, clipeum, scutum, defensaculum. Ugutio : Plecta, nexio cum virgulis. Joan. de Janua : Plecta, quilibet nexus ex virgulis, vel papyro, vel carecto factus, unde cofinos faciebant : unde hæc plectula. Josephus lib. 8. Erant crateres ex crispantibus plectulis factæ. Plecta etiam dicitur calix duas ansas habens, idem et caracter, secundum Ugutionem. Regum 3. cap. 7. 29 :
Et inter coronulas et Plectas, leones et boves et Cherubim.
Græc. edit. :
Καὶ ἐπὶ τὰ συγϰλείσματα αὐτῶν ἀνὰ μέσων ἐξεχομένων, λέοντες ϰαὶ βόες ϰαὶ χερουϐίμ.
Ubi Glossa : Tabulæ, quibus bases factæ sunt, quadratæ fuerant, in quibus rotundæ erant formulæ, quæ coronulæ, sive Plectæ appellantur, circuli quidam erant. Histor. Miscella lib. 16. pag. 471. :
In capite autem pannum gemmatum habentem ex utroque ligamento Plectas quatuor.
Ubi [] Theophanes pag. 207. Σειρὰς τέσσαρας habet. Pelagius in Vitis Patrum libello 5. § 5 :
Faciebat quoque Plectam de ipsis palmis, et cusabat usque ad horam sextam.
Habes etiam in Vita Macarii Ægyptii cap. 11. in Vita S. Posthumii cap. 2. et alibi non semel. S. Hieronymus Epist. 4. instituens Monachum :
Vel fiscellam texte junco, vel canistrum lentis Plecte viminibus.
Vide Epist. 114. Jacobus de Cessolis de Ludo Scaccorum, apud Spelmannum :
Loricam habuit in corpore, Plectas in pectore ferreas, ocreas in tibiis, etc.
Vide Plata, Platura.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Plecta, nate.
[]« 2 plecta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 365c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLECTA2
2. PLECTA, Mulcta qua quis plectitur. Charta Alfonsi Regis Castellæ apud Stephanot. tom. 3. Fragm. Hist. MSS. :
Præterea prænominato S. Johannis et universo ejusdem Capitulo prædicta ratione dono et solemniter concedo medietatem de omni Plecta, tam de homicidio quam de omni pedido et de omni regali exactione et servitio, quæ ratione vicinæ urbis in barrio S. Johannis exigentur.
Vide in Placitum.
[]« 3 plecta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 365c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLECTA3
3. PLECTA, Lo scarnutio, in Glossar. Lat. Ital. Ms.