« »
 
POTENTATUS 1, POTENTATUS 2, POTENTATUS 3.
[]« 1 potentatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 437a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POTENTATUS1
1. POTENTATUS. Papias : Potentia est sua cujusque solius : Potentatus autem, auctoritas judicialis in civitate. Idem : Potentatus, æterna, perpetuitas, dominationis opus prævalidum : Potentia vero una potestas. Gloss. Græc. Lat. : Δυναστία, potentia, hic Potentatus. Alibi :
Δύναμις, tenor, vigor, vis, virtus, potentia, valentia, potentatus.
Vox Livio lib. 20. Cæsari lib. 1. de bello Gall. Arnobio lib. 1. et aliis nota. Occurrit etiam in Psalm. 19. 89. Eccles. 10. apud Anastasium in Hist. Eccles. pag. 13. 74. Joan. Sarisberiensem Epist. 5. 6. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potentatus Juris, in Litteris Rudigeri Episcopi Patav. ann. 1245. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 231 :
Quævis possessio per sui usus perceptionem et temporis diuturnitatem quiete adducta in omni re Potentatum juris et triumphum justitiæ perpenditur obtinere.
[]« 2 potentatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 437a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POTENTATUS2
2. POTENTATUS, Supremus Princeps, Gall. Potentat. Epist. Calixti III. PP. ann. 1456. ad Carolum VII. Reg. Franc. ex Bibl. Reg. :
Non desint modo Christiani Potentatus et nobiscum... vires eorum adjungant et Crucis vivificæ vexillum non deserant.
[]« 3 potentatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 437a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POTENTATUS3
3. POTENTATUS, Exercitus, copiæ, Gallice Forces. Alphonsus Rex Castellæ in Epist. ad Innocent. III. PP. inter Concil. Hispan. tom. 3. pag. 473 :
Venerunt etiam illustres amici nostri et consanguinei, Rex Aragonum et Navarræ cum Potentatu suo, in fidei catholicæ auxilium.
Vide Posse 2.