«
3 quæstionarius » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTIONARIUS2
3. QUÆSTIONARIUS, Qui
eleemosynas pro se vel pro aliis petit. Matth. Westmonasteriensis ann. 1240 :
Imperator scripsit Regi elegantem Epistolam, in qua increpat Regem, quod
in perniciem regni sui et imperii, terram suam per papales Quæstionarios depauperari....
permittit.
Infra :
Quicquid poterat inde, non fictus Papæ
Quæstionarius apportavit.
Concilium Coloniense ann. 1300. cap. 12 :
Sacerdotes non permittant Quæstionarios goliardos, vel quoscunque alios
ignotos intra parochiam suam prædicare, vel ostiatim deferre indulgentias pro quæsta
facienda.
Adde cap. 13. Concil. Trevirense ann. 1227.
apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 115 :
Quæstionarii
prædicatores formam prædicandi in generali Concilio Lugdunensi promulgatam excedentes,
et falsa veris intermiscentes, de falsitate interposita etiam coram populo
redarguantur : et quia Quæstionarii hujusmodi per literas falsas aut revocatas....
quæstum faciunt, etc.
Concilium Mogunt. ann. 1451. apud eumdem Marten. tom. 8.
col. 1006 :
Abusum Quæstionariorum, qui quotidie excrescit,
volentes reprimere, mandat sancta Synodus, ne admittantur Quæstionarii ipsi aliter
quam secundum formam, juxta dispositionem juris, cum litteris Diocesanarum ; et ut via
maliciæ eisdem præcludatur, curent locorum Ordinarii in suis litteris non solum formam
juris, sed etiam indulgentias quas publicare valeant, exprimere, nec quicquam aliud
quam in iisdem litteris exprimitur, liceat dictis Quæstionariis
proponere.
Vide
Quæstores et
Quæstarii in
Quæsta.
Quæstuarius, Ead. notione in
Concilio
Budensi ann. 1279. cap. 28. Synodo Pictav. ann. 1280. cap.
10.