« »
 
[]« 3 reparare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 127b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPARARE3
3. REPARARE dicebantur in Academia Paris. Scholares, cum lectiones primum auditas, postea repetebant in schoiis : cui exercitationi hora peculiaris assignata erat. Statuta Collegii Montis-acuti ann. 1502. apud Lobinell. tom. 5. Histor. Paris. pag. 728 :
Et post dictas Vesperas secundo omnes ad cœnam usque hora sexta inchoandam disputabunt, et movebunt quæstiones, de quibus post Gratias, nisi vacatio fuerit, in propriis scholis Reparabunt.
Vocis originem Lobinellus ducit ab Hispano Reparar, Attendere, ad aliquid animum revocare, reflectere. Vide infra Repetere 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reparatio, ibidem, Repetitio lectionum disputationumve prius auditarum :
De auditis in die lectionibus vel quæstionibus disputatis discussio fiet..... et ita tempus serotinum distribuetur, quod inquisitio prædicta, quam Reparationes vocant, ultra septimam cum semis non protrahatur.
Charta Guillelmi Abb. Cistercii ann. 1523. apud eumdem Lobinell. tom. 3. pag. 181. col. 2 :
Nec pro occasione quacumque intermittantur Reparationes artium (in Collegio S. Bernardi Paris.) quæ bene practicatæ æquivalent aut prævalent lectionibus ordinariis.
Etiam occurrit apud Robertum Goulet in Compendio jurium Universitatis Paris. fol. 18. v°. etc.