« »
 
RUBBUS, RUBUS 1, RUBUS 2, RUBUS 3, RUBUS 4.
[]« Rubbus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 228c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUBBUS
RUBBUS, Mensuræ species. Vide Rubus 2.
[]« 1 rubus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 231a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUBUS1
1. RUBUS. Charta Guelphonis Ducis Spoleti ann. 1160. apud Ughellum tom. 3. pag. 465 :
Item largimur præfatis Canonicis 100. solidos de ripa, et Rubum de tota civitate, ut nemo sine eorum voluntate præsumat appendere, vel librare.
Habentur similia pag. 481.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Idem esse puto quod Pondus, seu jus ponderis. Italis Rubo pondus est 25. librarum. Statuta Saluciarum Collat. 4. cap. 117 :
Mensuræ autem omnes adjustentur ad justam Mensuram Saluciarum, ita quod sextarium frumenti puri et mensurati semper reperiatur ponderis Ruborum quatuor.
Modus exigendi gabellam piscium ad calcem Statutorum Saonæ :
Pro piscibus coctis seu coquendis soldos duos et denarios sex Saonæ pro singulo Rubo, et pro quolibet Rubo piscium de scalia coctorum ut supra, soldos quinque dictæ monetæ Saonæ.
[]« 2 rubus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 231a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUBUS2
2. RUBUS, Mensuræ frumentariæ in Italia species. Ægidius Calabrigensis de S. Gregorio Episcopo Ostiensi tom. 2. Maii pag. 466 :
Quotannis octo tritici Rubos ecclesiæ S. Gregorii offerunt.
Statuta Montis-regalis pag. 310 :
Item pro quolibet rubo semolæ, sol. unum den. Item pro quolibet Rubo rasiæ, sol. den. sex.
Ibidem pag. 318 :
Quælibet persona, quæ vendet, seu vendi faciet ad minutum pisces salsos vel recentes de maritima in civitate Montis-regalis, vel posse, teneatur et debeat solvere emptori gabellæ piscium solidos quatuor pro quolibet Rubo piscium, etc.
Doliolum seu cadum intelligo, nostris vulgo Caque. Statuta Civitatis Astæ, ubi de intratis portarum :
Rigulitia solvat pro quolibet Rubo lib. 1. Rogia ad tingendum solvat pro quolibet Rubo lib. 6.
Statuta Vercell. fol. 73. recto :
Si receperit molinarius sive conductor ad macinandum quartaronos sex rasos frumenti cumunalis et bene cribiati, sive vallati, qui fuerint Rubi decem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rubbus, Eadem notione. Acta S. Franciscæ Rom. tom. 2. Martii pag. 93 * :
Quo facto post paucos dies repertum est dictum granarium plenum optimo grano quasi Rubbis quadraginta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rubeus, Eodem significatu. Miracula S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis num. 94. tom. 6. Maii pag. 328 :
Undecim moli curavit modios et viginti duos tam subtilis quam rudioris grani, qui viginti [] quatuor conficiunt Rubeos mensuræ Romanæ.
[]« 3 rubus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 231b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUBUS3
3. RUBUS, Idem, nisi me fallo, quod Rubetum, Locus rubis consitus, dumosus. Charta Bolconis Ducis Silesiæ ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 42 :
Donamus etiam præfatæ Civitati (Friburg.) liberum officium, quod Bierschrott Amacht dicitur, et unum Rubum liberum in omnibus metis, gadibus et greniciis, sicut jacet et jacuit ab antiquo, ad usus proprios, sicut placet, convertendo, eorumque pecora in dictum Rubum pellendo, sine impedimento.
Codex Lauresham. Tradit. 245. tom. 1. pag. 333 :
Unum bivangum vel mastunga, cum terra ex integro, qui circumcingitur ab oriente fluvio Suarzaha.... ab aquilone in 4. Rubis, qui sunt contra ipsum monasterium, ab occasu, etc.
Alter locus est Trad. 10. tom. 1. pag. 24. supra laudatus voce Ruberus, uti legitur, in Chron. Lauresh. Vide Forcellin. in Rubus.
[]« 4 rubus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 231b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUBUS4
4. RUBUS, Raia, Gall. Raïe, Piscis notus. Vossius, lib. 1. de Vitiis serm. cap. 28. eos arguit qui Græcorum βάτον, seu βατίδα, Rubum, cum B. Ambrosio, quam cum Plinio raiam, reddere maluerunt, et merito quidem.