« »
 
SERMO 1, SERMO 2, SERMO 3, SERMO 5.
[]« 1 sermo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 438a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERMO1
1. SERMO, Tuitio, conductus, Sauvegarde : ἀσυλίας λόγος, apud Justinianum in Edicto 2. Λόγος ἀπαθείας, apud Annam Comnenam pag. 158. 249. 292. Lex Salica tit. 59 :
Ubi culcaverit solem, et ista omnia compleverit, qui eum admallat, et ille, qui admallatur, ad nullum placitum venire... noluerit, tunc Rex, ad quem mannitus est, extra Sermonem suum eum esse dijudicet, et ita ille culpabilis, et omnes res suæ erunt in fisco, aut cui fiscus dare voluerit.
Pactus Legis Salicæ tit. 76. § 1 :
Si ille, qui admallatur, ad nullum placitum venire voluerit, tunc Rex ad quem mannitum est, eum extra Sermonem suum ponat, et quicunque eum aut paverit, aut hospitium illi dederit,... culpabilis judicetur.
Gregorius Turon. lib. 9. cap. 42 :
Ut Monasterium...... sub sua tuitione et Sermone... jubeant gubernare.
Marculfus lib. 1. formul. 24. de Mundeburde Regis et Principis :
Igitur cognoscat Magnitudo seu utilitas vestra, quod vos Apostolicum et venerabilem illum Episcopum aut Abbatem..... sub Sermonem tuitionis nostræ visi fuimus recepisse, etc.
Vide Verbum, et quæ notavimus ad Alexiadem pag. 308.
[]« 2 sermo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 438a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERMO2
2. SERMO, Homilia, concio ad populum in Ecclesia, nostris Sermon. Gloss. Lat. Græc. : Sermo, ὁμιλία. S. Augustinus Epist. 77 :
De Sermone Presbyterorum, qui te præsente populo infunditur, etc.
Infra :
Ut jubeas singulos, quos volueris, Sermones seorsum conscriptos et emendatos mitti nobis.
Statuta ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 498 :
In sequenti Dominica dicere Matutinas et Missam ad usum prædictum et cum nota, et tali hora qua scholares post Missam ire poterunt ad Sermonem.
Sermonem facere, in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 33. Vide Concil. Valentin. Hisp. cap. 1. Observandum porro ex Augustino lib. de Catechizandis Rudibus cap. 13. in Africanis Ecclesiis Antistites stantes stanti plebi verba facere consuevisse, contra quam in Ecclesiis transmarinis,
ubi non solum Antistites sedentes loquebantur ad populum ; sed ipsi etiam populo sedilia subjacebant, ne quispiam infirmior stando lassatus a saluberrima intentione averteretur, aut etiam cogeretur abscedere
. Postmodum infirmos, cæterosque, qui stare non poterant, sedere jussit idem Augustinus Homil. 26.
P. Carpentier, 1766.
Sermonement
, in Lib. 2. Mirac. MSS. B. M. V. []
Sermo Vivus. Capitulare 5. Caroli M. incerti anni cap. 1 :
Admonendi sunt (Episcopi) de rectitudine fidei suæ, ut eam et ipsi teneant et intelligant, et sibi subjectis populis vivo Sermone annuntient.
Vide Vivus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sermo Implicitus, occultus, γράφος, in Gloss. Lat. Gr.
P. Carpentier, 1766.
Sermones Sacri, Quinam ita nuncupati et quam ob causam, docet Parid. de Grassis Ceremon. capell. Papal. MS. :
Quoniam hi decem et novem ordinarii (Sermones) incantati evangelii currentis expositionem, et in Dei laudem aguntur, Sacri vocantur : ideoque non nisi inter sacra missarum solemnia, et post evangelium cum petitione benedictionis, ac Angelicæ salutationis præfatione recitantur. Si qui vero extraordinarii, ut pro pacis seu victoriæ publicatione, sive alia causa, aut in laudem alicujus defuncti fiunt, quia sacri non censentur, ideo post missam et absque benedictione ac sine Angelicæ salutationis præfatione recitantur.
[]« 3 sermo » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 438b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERMO3
3. SERMO, Ratio, Gr. λόγος. Vetus Irenæi Interpres lib. 2. cap. 19 :
Aptum ad susceptionem perfecti Sermonis expediri.
Utuntur passim antiqui Patres.
[]« 5 sermo » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 438b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERMO5
5. SERMO, Contentio, lis, controversia. Chartul. Major. monast. :
Mortuo autem illo (Guidone) filius ejus Haimo cœpit movere Sermonem et dicere, quod pater suus non instituerat feriam illam per consensum ejus.