« »
 
SETA 1, SETA 2, SETA 3, SETA 4, SETA 5, SEYTA.
[]« 1 seta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 459c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SETA1
1. SETA. Ugutio, Sericum, quod vulgo dicitur Seta. Italis Seta, nostris Soie. Charta Dalmatica ann. 1118. apud Joann. Lucium lib. 2. de Regno Dalmat. cap. 8 :
Tributum dare omni anno libras de Seta serica decem, etc.
Alia ann. 1197. apud Ughellum tom. 7. pag. 1275 :
Unamzonam de Seta rubea, etc. Seta cruda,
apud Richardum de S. Germano ann. 1221. Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 151 :
Accepit unam libram piperis cum Seta serici rubea.
Comput. ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 277 :
Pro tribus unciis de Seta torta,... taren. 3.
MS. : []
Les cordes furent vers et jaunes,
Plus en y ot de cinquantes aunes,
Toutes de soye d'Ammarie.
Non desunt, qui opinantur vocem hanc Græcam esse : quippe Hesychio et Suidæ, σῆς, σῆτος, est σϰώληξ, seu vermis, qui net sericum. Malim a setis porcorum : unde
Seta, pro quovis pilo usurpatur. Edictum Rotharis Regis Longobardorum tit. 105. § 23. 343. :
Si quis caballo alieno caudam capellaverit, id est, Setas traxerit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Ceram et Setam Commendare, hoc est, Per Chartam cui sigillum cereum appensum est cum filis sericis, in Chartular. Aptensi fol. 119 :
Commendavit per suum wadium, et per ceram et Setam secundum suam legem Salicam.
Vide Cera 2.
[]« 2 seta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 460a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SETA2
2. SETA. Charta ann. 1219. ex Tabul. Episcopat. Massil. :
Sicut vadit Seta montis usque ad portale macelli novi, quicquid a Seta superius est, dirigitur via publica usque ad crotam S. Laurentii..... Sicut vadit Seta montis supra stare hospitalis S. Johannis.
Sed legendum Sera vel Serra, collis, mons. Vide supra in hac voce.
[]« 3 seta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 460a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SETA3
3. SETA, pro Secta. Vide ibi n. 5. et infra Setta.
[]« 4 seta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 460a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SETA4
4. SETA, Animal quodvis habens Setas seu pilos. Libert. villæ de Coynau ann. 1312. in Reg. 150. Chartoph. reg. ch. 113 :
Item concedimus eisdem quod venari possint modis omnibus quibus voluerint,.... ad omnia Setarum genera et avium,.... excepto si quis haberet propria cuniculorum comercia infra terminos dictæ villæ, quod in eis venari non debeant.
Vide in Seta 1.
[]« 5 seta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 460a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SETA5
5. SETA, Tantum prati, quantum unus sector per diem secare potest. Charta ann. 1258. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 240. v° :
Johannes de Martineyo et Ysabeth uxor ejus recognoverunt se vendidisse....... Guidoni episcopo Lingonensi unam Setam prati, quarta parte ejusdem Setæ minus.
Vide infra Sethorata et Setura 2.
[]« Seyta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 466b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEYTA
SEYTA, Serra, Gall. Scie, simul et officina, ubi serra desecatur. Libert. villæ de Alavardo in Dalphin. ann. 1337 :
Ordinamus ne aliquis.... per se vel per alium aliquem seu aliquos Seytas seu reyssias, cum aqua operantes seu vertentes, aliqualiter audeat vel debeat facere ; ..... si vero aliquæ Seytæ seu reyssiæ reperirentur, etc.
Charta ann. 1390 :
Seyta domini Johannis prædicti cohæret a parte Orientis, etc.
Vide supra Seyatus.