« »
 
SPERARE 1, SPERARE 2, SPERARE 3, SPERARE 4, SPERARE 5, SPERARE 6.
[]« 1 sperare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 552a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERARE1
1. SPERARE, Credere. Concilium Compendiense ann. 757. cap. 5 :
Si Francus homo accepit mulierem, et Sperat, quod ingenua sit, etc.
Hincmarus Remensis in Epist. de Synodo apud Tusiacum :
Qui ostendit mihi librum, quem, ut Spero, Canones appellant.
Reclamatio Hincmari Laudun. :
Aditum tamen ad Sedem Apostolicam minime Sperantes mihi posse denegari.
Vita MS. Magnobodi Episc. Andegav. cap. 11 :
Valentem puerum invenerunt, quem defunctum Sperabant.
Fulcherius Carnotensis lib. 1. Histor. Hierosolymitanæ cap. 4 :
Ibi insuper, ut Spero, viginti millia spadones assidua habitatione conversantur.
Ordericus Vitalis lib. 13 :
A Roberto.... captus est, cum quo firmam pacem habere Sperarat.
Historia Inventionis S. Mastidiæ :
Inter quos commigrantes quidam Trecassinorum puellas duas, ut Spero, quinquennes adducunt secum.
Supra :
Juvenis, ut puto, 15. annorum.
Passio S. Bercharii pag. 75 :
Sperans aptum se Monasterium ædificandi locum reperisse.
Vide Ammianum lib. 20. pag. 174. Columbanum in Pœnitentiali cap. 2. Legem Bajwar. tit. 16. cap. 1. § 2. librum Miraculor. S. Richarii cap. 16. apud Mabillonium, Matthæum Westmon. ann. 1303. Appendicem ad Capitular. n. 88. Hist. Condomensem pag. 437.
[]« 2 sperare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 552a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERARE2
2. SPERARE, Timere, metuere. Moschopulus in Lexico Philostrati :
Φόϐος ἐστὶν ἐλπὶς ϰαϰῶν. ἐλπὶς δὲ ἡ προσδοϰία ἀγαθῶ. Προσδοϰία δὲ ϰαὶ τῶν ἀμφοτέρων.
Carisius :
Sperare, timere est.
Auctor Breviloqui :
Achyrologia, est dictio improprie posita ; ut timeo requiem, Spero laborem.
Virgil. lib. 4. Æneid. :
.... Si tantum potui Sperare dolorem.
Cod. Theodos. leg. 25. tit. 10. lib. 10. de Petitionibus :
Cum per Illyrici partes Barbaricus Speraretur incursus, etc.
Charta ann. 1383. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 240 :
Aliquæ altercationes inter dictos exponentes moveri Sperentur, etc.
Vita S. Goaris cap. 7 :
Speraverunt se sub tanta morte interire.
Aribertus in Epistol. ad Samerium Episcop. Bracarensem in Hist. Episc. Portuensium in Lusitania :
Ego quotidie Spero super me similem plagam, etc.
Statutum Philippi Reg. Franc. ann. 1311 :
Cum multa damna inde pervenerint, et in periculum Reipublicæ Sperentur majora.
Charta Goslini Episcopi Carnotensis ex Tabulario ejusdem Ecclesiæ n. 45 :
Quod nobilis mulier Vicedomina Carnoti ægrotans, cum exitum hujus vitæ se in proximo habituram Speraret, etc.
Observantiæ Regni Aragon. lib. 2. tit. de Citatione § 10 :
Verum, si periculum esset in mora, quia partes Sperantur venire ad arma, etc.
Utuntur præterea Ammianus lib. 14. 16. 30. Firmicus lib. 8. cap. 17. Sidonius lib. 6. Epist. 6. lib. 8. Ep. 7. etc. Ita Græci ἐλπίζειν, nostri Esperer interdum usurparunt, ut in Charta ann. 1362. in laudata Meld. Hist. pag. 235 :
Item sur le discord Esperé à mouvoir entre nous, etc.
Vide Notas ad Cinnamum pag. 434. et ad Joinvillam pag. 81. præterea Lindenbrogium ad Ammianum lib. 14. pag. 18. 1. edit. []
[]« 3 sperare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 552b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERARE3
3. SPERARE, Exspectare. Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 15 :
Mortem non Sperans, demum tamen ipsa catena
Mortis eum strinxit, rapuit de corpore tristi.
Usatici Barcinonenses MSS. cap. 74 :
Stabiliverunt etiam,.... quod adversarius quilibet suum adversarium in placito Speraret usque ad horam diei tertiam.
Infra :
Satis enim videtur esse congruum Sperare homines, seniores suos usque ad nonam.
Juvenalis Sat. 4 :
.... Jam quartanam Sperantibus ægris.
i. exspectantibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huc spectat formula usurpata in Charta a Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 43. ad ann. 987. laudata, quæ acta dicitur
die dominico post Ascensionem Domini xi. Kal. Junii, Luna 11. Deo regnante et Rege Sperante
. Id est, sperato, ut monet idem Mabillonius : nondum quippe agnitus erat Rex Hugo ab Aquitanis et finitimis populis.
[]« 4 sperare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 552b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERARE4
4. SPERARE, Petere. Regula Pauli et Stephani cap. 4 :
Nulli liceat absque Prioris permissu de opere Dei discedere ; sed quem causa manifesta compulerit, oratione a Priore Sperata et concessa obtineat.
Cap. 5 :
Nec bini, nec terni ; sed singillatim exeuntes orationem Sperent.
Leo Episcopus Senonensis Epist. ad Childebertum Regem :
Litteras Celsitudinis vestræ honore, quo dignum est, me indico suscepisse : ubi Sperare dignamini, ut ad ordinandum Mecledonensem Episcopum aut præsentia nostra adesse debeat, aut consensus.
[]« 5 sperare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 552b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERARE5
5. SPERARE, pro Spectare. Charta Dagoberti Regis Fr. in Actis Episcop. Cenom. pag. 186 :
Aut quæ per ipsam Ecclesiam Sperare videntur.
Charta Caroli C. Regis Franc. ann. 10. in Tabul. Flaviniacensi :
In qua erat insertum, qualiter iidem piissimus Augustus concessisset eidem Monasterio omne teloneum de negotiatoribus eorum, vel de hominibus eorum, qui per ipsam casam Dei Sperare videntur, vel de hoc, quod homines ad eorum dorsa deferunt.
Occurrunt eadem verba infra, et in alia Charta, quæ descripta legitur in eodem Tabulario.
[]« 6 sperare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 552b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPERARE6
6. SPERARE. Alypius Antioch. seu Auctor Descript. Orbis cap. 14 :
Horum autem prope Saracenorum gens vivit, rapina Sperantium suam vitam transigere.
P. Carpentier, 1766.
f. pro Solere, usum habere.