![[]](img/image.png)
1. STAGNARE, Stagno seu stanno obducere, Gall. Etamer. Vide Stagnum
2.
Stagnat, γναθοῖ, στομοῖ.Lex Alaman. tit. 65. § 6 :
Si autem ferrum calidum intraverit ad Stagnandum sanguinem, etc.Ubi Puteanus :
Extagnandum.Mirac. S. Ursmari tom. 2. April. pag. 575 :
Non cessavit sanguinis effusio... Cœpit requirere a nobis si quid aliquis nostrum ad sanguinem Stagnandum nosset.Vide Ferrarium in Stagnare.
Stagnum, lacus, qui non effluit, vel genus metalli.Gloss. Lat. Græc. :
Stagnum, ϰασσίτερον, λιμνη, ύδροστάσιον. Slagnea, ϰασσιτερινά,Glossar. Græco-Lat. :
Stagnum, ϰασσίτερον. Stagnea, ϰασσιτερινά. Stagno, περιπεταλῶ.Ubi Stagnare, est Stagno, sive stanno inducere, nostris Estamer. Κασσιτερουργός, Stagnator. Gervasius Dorobern. ann. 1182 :
In signum vero sectæ, vel ordinis habitum, lineum habebant capucium, in quo B. Virginis imaginem parvulam plumbo impressam vel Stagno in pectore gestabant.Vide Cujacium lib. 11. Observ. cap. 1. Charta ann. 1197. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 144 :
Carga de Stagno dabit iii. den.Comput. ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. cliv :
Pro iie. lib. Stagni c. sol.Charta ann. 1468. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Dom. Abbas patentibus litteris dat facultatem aperiendi fodinas auri, argenti, cupri, Stagni et plombi, etc.Statuta Massil. lib. 3. cap. 10 :
Ordinamus firmiter observandum quod Stagnum seu merces stagni vendatur deinceps ad quintale Massiliæ.Occurrit præterea in Statutis Astens. Montis Regal. fol. 311. Riperiæ cap. 12. fol. 4. etc.
Ut si dicamus aliquid ceratum, aut picatum, aut Stagnatum, aut quolibet alio genere coloratum.Acta Erchanberti Episc. tom. 1. Histor. Frising. pag. 126 :
Crucem unam deauratam, et aliam crucem de Stagno paratam,... et alium calicem et patenam Stagnatas, etc.Vide Stanneatus.
Pro 12. centenariis clavorum Stagnatorum ad rationem 54. bol. pro quolibet(Libri censuales S. Petri, Romæ, an. 1464.)centenario.
HicOccurrit præterea passim apud Scribonium Largum cap. 230. 268. etc. Marcellum Empir. cap. 21. Alexandrum Iatrosoph. lib. 1. in Chron. Trudonensi lib. 9. pag. 459. Rigordum ann. 1183. etc. V. Ferrarium in Stagnare.(Zeferinus)constituit..... quod omnia vasa altaris essent vitrea vel Stagnea.
Stagni etymologia,Hincinquit,ἀποχωρίζων, id est separans dicitur et secernens : mixta enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento æs plumbumque secernit.
Et Stagnatores ei habere facias in ea libertate, quam habere debent et solent.Placit. ann. 35. Edw. I. Devon. rot. 22. in Abbrev. Placit. pag. 259 :
Custos stagni venit et clamavit quod omnes Stagnatores operantes in iisdem stagnatoriis, si in aliquo deliquerunt, quod non debent respondere nisi coram custode, etc.