« »
 
SUPPORTARE 1, SUPPORTARE 2, SUPPORTARE 3.
[]« 1 supportare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 674b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPORTARE1
1. SUPPORTARE, Curare, similiter et ferre onus aliquod, et alii parcere, in Jure Hungarico. Sambucus. Nos etiam Supporter dicimus, pro tolerare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportare Aliquem, Protegere, [] favere, Galli dicimus eadem notione Supporter quelqu'un. Litteræ Joannis Comit. Armaniac. ann. 1356. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 105 :
Quod in loco patenti et eminentiori ville seu loci recipiantur dicte monstre, faciant venire palam et publice et de die clara, nulli defferendo, nec aliquem Supportando, vel odio, vel mala voluntate aliquem agravando.
Excerpta e Joanne a Bayono in Hist. Mediani Monast. pag. 289 :
Instat pars adversa. Papa autem Maherum Supportans, eum venientem dicebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportatio, Defensio, tuitio, protectio, Gallice Support. Charta ann. 1499. apud Madox Formul. Anglic. pag. 337 :
Concedimus eidem Duci (Eboracensi) defensionem et Supportationem libertatum, et franchesiarum, curiarum, jurium, etc.
Chronic. Joh. Whethamstedii pag. 382 :
Dignatur eadem vestra celsitudo,... in Supportationem primo vestri honoris regii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportare, Perferre, sustinere, nostris Supporter. Charta ann. 1369. inter Ordinat. Reg. Fr. tom. 5. pag. 284 :
Attentis etiam gravaminibus et molestiis, quas ipsi Consules et habitatores loci et honoris prædictorum, tam propter guerras Regum Francorum, quam aliter, diversimode sustinere et Supportare habuerunt, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportatio, Subsidiorum impositorum suppeditatio. Charta Henrici IV. Reg. Angliæ ann. 1400. apud Rymer. tom. 8. pag. 122 :
Tam pro sustentatione dictorum prioris et monachorum, quam pro Supportatione aliorum onerum sibi incumbentium congrue, etc.
Charta ann. 1428. apud Madox Formul. Anglic. pag. 101 :
Deductis sumtibus in Supportationem onerum, expensarum ministrancium in divinis, etc.
Occurrit præterea in Bulla Pauli III. PP. ann. 1549. pro secularisat. Monast. Insulæ Barbaræ tom. 1. Macer. ejusd. pag. 264. Vide Supportus.
[]« 2 supportare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 674c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPORTARE2
2. SUPPORTARE, Transferre, cedere, resignare : vox Feudistarum. Charta ann. 1304. apud Fredericum Sandium in Consuet. feudales Gelriæ pag. 46 :
Quod nos ex libero arbitrio et spontanea voluntate villas nostras de Vronenbrouck... Supportamus per præsentes ipsi domino nostro Comiti et suis hæredibus libere et solute, recognoscentes ipsas villas a prædicto domino nostro Comite jure feudali recepisse, etc.
Exstant aliæ ejusdem ferme tenoris apud eumdem pag. 37. 38. 47. 48. 50.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1345. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 157. col. 1 :
Quas domos....... resignavimus et Supportavimus, resignamus et Supportamus manu, ore et calamo, cum solemnitatibus debitis et consuetis, ad habendum, tenendum et in perpetuum possidendum.
German. Auftragen. Vide Homeier. Jus feod. Spec. Sax. tom. 2. pag. 315. Supraportare, in chart. ann. 1327. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 1035. Adde Haltaus. Glossar. German. voce Ubertragen, col. 1824.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportatio, Cessio, translatio. Testam. ann. 1307. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 257 :
Et hanc meam ultimam voluntatem, quoad dotationem dictæ vicariæ et altaris, resignationem, effestucationem et Supportationem bonorum mobilium et immobilium, etc.
Ubi perperam editum Suppontationem.
[]« 3 supportare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 674c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPORTARE3
3. SUPPORTARE, Adjuvare, commodare operam. Memor. F. Cam. Comput. Paris. fol. 25. v°. ad ann. 1396 :
Petrus de Canteleu ordinatus per Cameram ad [] Supportandum clericos computorum, loco magistri Nicolai de Pratis.