« »
 
[]« Vigiliæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 327a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIGILIAE
VIGILIÆ, Nocturnæ preces, quibus veteres olim Christiani vacabant, nunc abolitæ, et in solis fere monasteriis et aliquot Ecclesiis Cathedralibus usurpatæ. Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 66 :
Sed quia pro conditione rerum quolibet tempore vel clam salutis nostræ sacramenta facienda sunt, idem sanctus Presbyter Macarius dat Vigilias in quadam domo convocare fraternitatem, ut vel noctu divinis lectionibus fidem plebs sancta roboraret.
Cassian. de Instit. Cœnob. lib. 3. cap. 8 :
Vigilias, quæ singulis hebdomadibus a vespera illucescente, Sabbato celebrantur, idcirco seniores hyemali tempore, quo noctes sunt longiores, usque ad quartum gallorum cantum per monasteria moderantur, ut post excubias totius noctis, reliquis duabus ferme horis reficientes corpora sua nequaquam per totum diei spatium somni torpore marcescant.
Vigent tamen etiamnum Vigiliæ Natalis Domini apud omnes Christianos. Greg. Turon. de Vitis PP. cap. 8 :
Ad Vigilias Dominici Natalis advenit, monuitque Presbyterum, dicens : Vigilemus unanimiter ad Ecclesiam Dei, etc.
Et lib. 3. Hist. cap. 17 :
Cum Dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem Pontifex priusquam ad Vigilias descenderet, jussit, etc.
De Vigiliis Christianorum, vide Concil. Matisconense II. cap. 1. Isidorum lib. 2. de Eccl. offic. cap. 22. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 6. Durand. de Ritibus Eccl. lib. 2. cap. 4. Covarruviam Var. resol. lib. 4. cap. 19. § 10. Mundelhemium Antiq. Mon. Ep. 69. Card. Bona de Divina Psalmod. cap. 4. etc. Glossar. med. Græcit. voce Ἀγρυπνίαι, col. 20.
Vigiliæ, Ipsum Officium nocturnum, quod in vigiliis nocturnis olim decantabatur. Durand. lib. 5. Ration. cap. 3. n. 6 :
In tempore æstivali celebrat Ecclesia nocturnum officium in tempore primæ nocturnæ, licet quandoque tempestivius, (quod quidem Vigilias sub antiquo nomine vocat) et specialiter in festivitatibus Beatorum Joannis Baptistæ, Petri et Pauli, etc.
Infra :
Romani etiam adhuc in præcipuis festivitatibus totius anni, in sero dicunt 3. Psalmos, et 3. Lectiones, quos Vigilias vocant, et in Nocturnis idem repetunt.
Epist. Gualonis Presbyteri Paris. apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 361 :
In nocte autem nativitatis Domini sine Domine labia mea aperies, et sine [] Deus in adjutorium meum intende, et sine invitatorio ab antiphona et psalmo incipientes, novem lectiones faciunt, quas Vigiliam vocant. Vigiliarum cantica celebravit,
in Chron. Novalic. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 743.
Vigiliæ, Officium, quod pro Defunctis canitur, quomodo etiamnum appellatur. Concilium apud Saponarias anno 859. can. 13 :
Pro eo, qui decesserit, in sedibus septenæ Missæ, totidemque Vigiliæ Domino persolvantur, etc.
Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 172 :
Quanto vero affectu et studio memoriam defunctorum eorundem, id est, officium, quod Vigilias dicimus, et Missæ celebrationem agi instituerit, noverunt, qui hoc facere consueverunt.
Udalricus lib. 1. Consuetud. Cluniac. cap. 3 :
Servitoribus autem expectatis, usque dum et ipsi surrexerint a mensa, agitur officium, vel quod a nostratibus Vigilia vulgo appellatur, quod aliquando cum tanti defuncti non haberentur, fieri solebat cum tantum lectionibus tribus et responsoriis, nisi alicujus fratris anniversario superveniente.
Vide Durandum lib. 2. de Ritib. Eccl. cap. 24. n. 14. Charta fraternitatis inter Monachos S. Martini de Campis et Moniales Faremonast. ann. 1241 :
Quandocumque aliqua de monialibus Faremonasterii mori contigerit, obitu dictæ monialis nunciato vel cognito apud S. Martinum, tabula pulsabitur, et officium seu Vigilia statim fiet, in crastina Missa celebrabitur in conventu pro defuncta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vigiliæ, inter obventiones Curionum recensentur in Tabular. Gellonensi :
Bernardus et uxor ejus Willelma ecclesiam S. Hilarii et S. Mariæ,... cum decimis, et primitiis, et offerentiis, Vigiliis et cimeteriis....... concedunt.
Vigilia. Joan. de Janua :
Vigilia dicitur dies profestus, scilicet dies primus ante festum, quia tunc in sero vigiliæ vacamus.
Alcuinus de Offic. divin. :
Ad quod signandum, (temporalem Sanctorum angustiam) præcedentibus eadem natalitia diebus, quas vulgo Vigilias eorum appellamus, solito parcius vescentes, eadem solennia debitis jejuniorum obsequiis, et maceratione carnis devote prævenimus, ut per pridianam purificati abstinentiam, dignius celebremus sequentis festi lætitiam.
Honorius Augustod. lib. 3. cap. 6 :
More antiquo duo nocturnalia officia in præcipuis festivitatibus agebantur ; unum in initio noctis a Pontifice cum suis Capellanis absque Venite : aliud in media nocte in Clero, sicut adhuc, solenniter celebrabatur, et populus, qui ad festum confluxerat, tota nocte in laudibus vigilare solebat. Postquam vero illusores bonum in malum permutaverunt, et turpibus cantilenis ac saltationibus, potationibus et fornicationibus operam dederunt, Vigiliæ interdictæ, et dies jejunii dedicati sunt, et vigiliarum nomen retinuerunt.
Similia habent Belethus cap. 137. et Durandus lib. 6. cap. 7. n. 8. Gregor. Turon. lib. 10. cap. 31. n. 6. de S. Perpetuo Episc. Turon. :
Hic instituit jejunia Vigiliasque, qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur scriptum, etc.
Vide Glossar. med. Græcit. col. 1112. voce Παραμονή. In Græcanica ecclesia nonnisi in festis Christo et Deiparæ sacris fiunt. Vide ibid. voce Παννυχίδες, col. 1093.
P. Carpentier, 1766.
Vigilia, Festum solemne in signum lætitiæ publicæ, Gall. Fête. Comput. ann. 1494. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 64. col. 1 :
Item fecerunt aliam Vigiliam, ob honorem dictæ nativitatis domini dalphini, dicti domini officiarii regii [] et domini consules, cum omnibus consiliariis villæ, advocatis, notariis, et aliis notabilibus civibus dictæ villæ.
Paulo ante :
Convenerunt ut fieret in crastinum solempnitas propter jocundam nativitatem dicti domini dalphini. Veille,
non dissimili sensu, in Lit. remiss. ann. 1384. ex Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 159 :
La vegille de la feste de la Magdelene derrenierement passée, le suppliant estant en la ville de Saint Crist, où l'en a acoustumé faire Veilles de sainte Juille entre aucuns varlez, qui dançoient et faisoient lesdittes Veilles, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vigilia Vigiliæ, Dies qui vigiliam præcedit, in Menckenii Script. tom. 1. pag. 643. Vigilia Vigiliæ Nativitatis Christi, apud Leibnit. tom. 3. Rer. Brunsvic. pag. 227. et 252. Prævigiliam aliquando dici observat Haltausius in Calendar. med. ævi Germ. pag. 17.
Vigiliam Facere, Officio vigiliæ adesse. Charta Pontii Archiepisc. Arelatensis ann. 1000. tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 427 :
Quod si est talis, qui per indictam sibi pœnitentiam non introeat Ecclesiam,.... hic talis ad jam dictam Ecclesiam si venerit, in die videlicet dedicationis ejus, aut semel in anno cum sua vigilia, et adjutorium dederit ad opera Ecclesiæ S. Mariæ, quæ modo noviter construitur in prælibato monte,.... sit absolutus ab ipso die, quo suam Vigiliam fecerit de tertia parte majorum peccatorum, unde pœnitentiam habet acceptam, etc.
Infra :
Ipsis autem oratoribus, qui cum sua Vigilia venerint ad Ecclesiam S. Crucis, etc.
Vigiliæ, quas in honore Domni Martini observabant, prohibentur in Concilio Autisiodor. can. 5. quod per superstitionem et ad sortilegia eæ fieri solerent.
Vigiliæ, quæ in eodem Concilio Pervigiliæ utroque loco. can. 3. fieri prohibentur, intelligendæ sunt non eæ duntaxat, quæ in privatis domibus fieri consueverant, ut observat Baronius ann. 599. n. 53. 54. sed eæ etiam, quæ in ipsis ædibus sacris ; sed cum choreis, et pagano ritu :
Non licet compensos in domibus propriis, nec Vigilias in festivitatibus Sanctorum facere.
Vetus formula, post Pœnit. Theodori pag. 350 :
Si in solennitatibus abstinuerit se ab uxore sua,..... si ivit ad choreas, et maxime in Ecclesia et devote, sicut quidam, qui faciunt Vigilias in festis in quibusdam partibus, et faciunt ludos inhonestos.
Sed et, ut supra observatum, Vigiliæ in honore Domni Martini celebrari, ut superstitiosæ vetantur in eodem Concilio Autisiodorensi can. 5. ut et
in Vigiliis circa corpora mortuorum
, vetantur
choreæ, et cantilenæ, seculares ludi, et alii turpes et fatui
, in Synodo Wigorniensi ann. 1240. cap. 5. ubi additur :
Nec ad dictas Vigilias aliqui veniant, nisi causa devotionis, etc.
Adde Concil. apud Pontem Audomari ann. 1279. cap. 10.
Vigilias Facere dicebantur Tyrones, qui Militarem ordinem erant consecuturi ; pridie enim in Ecclesiam secedebant, ibique pernoctabant, orationibus dantes operam. Matthæus Westmonast. ann. 1306 :
Ipsa quoque nocte in templo prædicti tyrones, quotquot poterat capere locus ille, suas Vigilias faciebant. Sed Princeps Walliæ præcepto Regis patris sui, cum præcelsis tyronibus fecit Vigilias suas in Ecclesia Westmonasteriensi.
Vetus Ceremoniale Creationis Militum de Balneo :
Et en ceste guise demorera l'Escuier en la Chapelle, tant qu'il soit jours, tousjours en oroisons et prieres, requerant [] le puissant Seigneur, et sa benoite mere, que de leur digne grace leur donne pouvoir et confort à prendre cette haute dignité temporelle en l'onneur et louange de leur, de sainte Eglise, et de l'Ordre de Chevalerie. Et quant on verra le point du jour, on querra le Prestre pour le confesser, etc.
Vide Miles, pag. 377. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vigilia, Obligatio excubias faciendi. Charta ann. 1131. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 459 :
Conquerebatur prædictus Episcopus...... de lectis mortuorum, et de Vigilia ecclesiæ S. Mariæ Magdalenæ, et quod nolunt eum sequi in expeditione homines eorum et sui.
Vigiliæ Murorum, a quibus nemo excusatur. Greg. M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 20.
Quia vero comperimus, multos se a murorum Vigiliis excusare, sit fraternitas vestra sollicita, ut nullum neque per nostrum vel Ecclesiæ nomen, aut quolibet alio modo defendi a Vigiliis patiatur ; sed omnes generaliter compellantur, etc.
Vigilias Cum Clava Notificare. Charta Chrodegangi Episcopi Metensis ann. 765. apud Meurissium :
Debent omni nocte vigilare, et Vigilias cum clava invicem notificare.
Id est is, qui vigilias facit, debet clavæ percussione subinde se vigilare indicare, quod etiamnum faciunt vigiles in Berfredis seu turribus, urbium sub regni confinia.
P. Carpentier, 1766.
Aliud sonat Veille, Nervum scilicet bovinum, vulgo Nerf de bœuf, in aliis Lit. ann. 1387. ex Reg. 134. ch. 55 :
Quia dicta Guigona prius adulterium commisisse confessa fuerat, ipsam idem judex per ejus sententiam definitivam tondi, et tonsam cum Veilles bouum mattando carnem verberari, absque effusione sanguinis,... pronuntiavit. Vit de beuf
nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1474. ex Reg. 195. ch. 1268 :
Le suppliant batit sa femme de verges et aussi d'un fouet, nommé Vit de beuf.
P. Carpentier, 1766.
Veille præterea, pro Vrille, Terebella, inter instrumenta doliariorum recensetur, in Lit. remiss. ann. 1416. ex Reg. 169. ch. 391. Unde diminutivum Veillette,
<cit>in aliis ann. 1377. ex Reg. 111. ch. 101 :
Jehan des Broces avoit presté à un appellé Jehan Postel un foret ou Veillette, etc. Villette à forer et percier les queues de vin,
</cit>
in Lit. ann. 1376. ex Reg. 110. ch. 147. Viille, eodem sensu,
<cit>in Lit. ann. 1396. ex Reg. 150. ch. 211 :
A l'aide d'un sisel de fer et d'une Viille de tonnelier, etc.
</cit>
Visle,
<cit>in Lit. ann. 1381. ex Reg. 119. ch. 124 :
Comme... l'uis de la chambre du seigneur de Marcoussis eust eté percié en deux lieux, au droit du perle, d'une Visle à percier vin, etc.
</cit>
Guinbelet nuncupatur,
<cit>in aliis ann. 1412. ex Reg. 166. ch. 418 :
Un Guinbelet ou foret à percer vins.
</cit>
Vellevuesée,
<cit>in aliis ann. 1411. ex Reg. 165. ch. 417 :
Quatre tarieres, une Vellevuesée, une doloere, etc.
</cit>