« »
 
[]« Xerophagia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 420c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/XEROPHAGIA
XEROPHAGIA, Gr. ξηροφαγία, Aridus victus, arida comestio. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Xerofagia, seiche commestion. Hæc cum athletis ad robur corporis, tum Christianis ad vivendi sobrietatem et castimoniam in usu fuit. Tertull. de Jejuniis cap. 1 :
Arguunt nos quod...... Xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni jurulentia, et uvidioribus quibusque pomis.
Idem cap. ult. :
Saginentur pugiles et pyctæ Olympici : illis ambitio corporis competit, quibus et vires necessariæ, et tamen illi quoque Xerophagiis invalescunt.