« »
 
[]« Aasuoren-eed » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 005a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AASUOREN-EED
AASUOREN-EED, Andræas Sunonis Archiep. Lundensis, lib. 7. legum Scaniæ cap. 6 :
Si reus tandem quarta vice comparuerit, vel citatus, vel ad suam innocentiam comprobandam, licet nullum præcedere debeat actoris juramentum, quod Aasuoren-eed dicitur, tamen ad candentis ferri judicium admittetur, quod Skiersjern lingua patria dicitur.
Quale autem fuerit istiusmodi juramentum, alibi cap. 8 sic declarat :
Hæc est forma juramenti, quod candentis ferri judicium antecedit : ut affirmet actor sub jurisjurandi religione, quod non odii causa, non lucri gratia, reo imposuerit furti crimen, sed quia scit eum veraciter rem ad minas valentem dimidiam marcam nummorum sibi furti vitio subtraxisse
. Adde lib. 5. cap. 15. lib. 7. cap. 3. 15. lib. 9. cap. 9. 12. Est autem eed Theutonibus juramentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Apud Germanos etiamnum, Ein geschworner eid significat datum jusjurandum, et est plane illud idem quod Aasuoren eed scriptum, ut in multis Germaniæ partibus vulgus illud pronuntiat. Est autem prius A articulus Germanicus ein, et pertinet ad substantivum eed. Ein in multis locis adhuc a vulgo profertur ut A. Posterius vero A Germanis hodie est ipsa syllaba ge, quæ etiam in nonnullis Germaniæ regionibus ut A pronuntiatur : illa vero syllaba ge verborum præteritis, Græcorum more, tanquam augmentum syllabicum præponitur. Veteres dicebant ga pro ge. Littera g ob levissimam aspirationem quam apud multos habet, hic plane omissa est. Suoren hodie scribitur Schworen, quod est participium verbi Schwœren, Jurare. Itaque scribendum esset A asuoren eed, quod proprie sonat Juratum juramentum. Hæc ex observationibus Joh. Leon. Frischii. Vox est Danica, sworen ed est juramentum juratum, syllaba a sive aa (apud Danos sonus literæ a, quando propius accedit ad sonum literæ o, duobus aa scribebatur) hodie paa, significat ad sive in ; apud Andræam vero est juramentum ab uno juratum, oppositum juramento per consacramentales ; monendum itaque quod ap. Ihre Gloss. Sueo. Goth. col. 4. legitur, in pluribus Sueogothiæ partibus a unitatis notam esse. Idem juramentum actoris appellatur apud Andræam lib. 7. cap. 8. 13. sive accusatoris, lib. 5. cap. 15. et lib. 7. cap. 3. 6. quippe cui id jurandum erat antequam accusatus ad ordalia abiret, quod in antiquis Danorum legibus dicitur accusato crimen in manus jurare (vide Ancherii opera tom. 2. pag. 805. § 23). Anglosaxones forâð dicunt, Legg. Æthelst. II. app. § 2 et 4. et latine loquentes antejuramentum sive præjuramentum, leg. Henr. I, 64. Ubi crimen tantum non manifestum erat sive accusatus ipse malæ famæ, non opus erat præjuramento, ibid. cap. 94. Guilelmus I, Angliæ rex, edixit actoris etiam juramentum septima manu jurandum esse, legg. Guilel. II. cap. 15 :
E li apeller jurra, sur lui jur set homes nomez, qui pur haur nel fist, ne pur altre chose, si pur son dreit non pourchacer.
Vide Phillipsii histor. jur. Anglic. § 49. Accusato etiam antequam ordalia subiret, juramentum erat jurandum ; hoc vero forâð esse dictum nusquam invenio. Vide Dreyerum de usu genuino juris anglosaxonici, et in universum de re omni : Kolderup Rosenwinge de usu juramenti pag. 50, sqq. ; ejusdem historiam juris [] Danici § 74 ; Stiernhook de jure antiquo Sueonum pag. 84 ; Wilkinsii indicem et infra Cangium in voce Antejuramentum.