« Aasuoren-eed » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 005a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AASUOREN-EED
AASUOREN-EED, Andræas Sunonis Archiep. Lundensis, lib. 7. legum Scaniæ cap. 6 :
Si reus tandem quarta vice comparuerit, vel citatus, vel ad suam innocentiam comprobandam, licet nullum præcedere debeat actoris juramentum, quod Aasuoren-eed dicitur, tamen ad candentis ferri judicium admittetur, quod Skiersjern lingua patria dicitur.Quale autem fuerit istiusmodi juramentum, alibi cap. 8 sic declarat :
Hæc est forma juramenti, quod candentis ferri judicium antecedit : ut affirmet actor sub jurisjurandi religione, quod non odii causa, non lucri gratia, reo imposuerit furti crimen, sed quia scit eum veraciter rem ad minas valentem dimidiam marcam nummorum sibi furti vitio subtraxisse. Adde lib. 5. cap. 15. lib. 7. cap. 3. 15. lib. 9. cap. 9. 12. Est autem eed Theutonibus juramentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Apud
Germanos etiamnum, Ein geschworner eid significat datum jusjurandum, et est plane
illud idem quod Aasuoren eed scriptum, ut in multis
Germaniæ partibus vulgus illud pronuntiat. Est autem prius A articulus Germanicus
ein, et pertinet ad substantivum eed. Ein in multis locis adhuc a vulgo
profertur ut A. Posterius vero A Germanis hodie est ipsa syllaba ge,
quæ etiam in nonnullis Germaniæ regionibus ut A pronuntiatur : illa vero syllaba
ge verborum præteritis, Græcorum more, tanquam augmentum syllabicum præponitur.
Veteres dicebant ga pro ge. Littera g ob levissimam aspirationem quam
apud multos habet, hic plane omissa est. Suoren hodie scribitur Schworen,
quod est participium verbi Schwœren, Jurare. Itaque scribendum esset A asuoren
eed, quod proprie sonat Juratum juramentum. Hæc ex observationibus Joh. Leon.
Frischii. Vox est Danica, sworen
ed est juramentum juratum, syllaba a sive aa (apud Danos sonus
literæ a, quando propius accedit ad sonum literæ o, duobus aa
scribebatur) hodie paa, significat ad sive in ; apud Andræam vero
est juramentum ab uno juratum, oppositum juramento per consacramentales ;
monendum itaque quod ap. Ihre Gloss. Sueo. Goth. col. 4. legitur, in pluribus Sueogothiæ
partibus a unitatis notam esse. Idem juramentum actoris appellatur apud
Andræam lib. 7. cap. 8. 13. sive accusatoris, lib. 5. cap. 15. et lib. 7. cap. 3.
6. quippe cui id jurandum erat antequam accusatus ad ordalia abiret, quod in
antiquis Danorum legibus dicitur accusato crimen in manus jurare (vide Ancherii
opera tom. 2. pag. 805. § 23). Anglosaxones forâð
dicunt, Legg. Æthelst. II. app. § 2 et 4. et latine loquentes antejuramentum sive
præjuramentum, leg. Henr. I, 64. Ubi crimen tantum non manifestum erat sive
accusatus ipse malæ famæ, non opus erat præjuramento, ibid. cap. 94. Guilelmus I, Angliæ
rex, edixit actoris etiam juramentum septima manu jurandum esse, legg. Guilel. II. cap.
15 : E li apeller jurra, sur lui jur set homes nomez, qui pur haur nel fist, ne pur altre chose, si pur son dreit non pourchacer.Vide Phillipsii histor. jur. Anglic. § 49. Accusato etiam antequam ordalia subiret, juramentum erat jurandum ; hoc vero forâð esse dictum nusquam invenio. Vide Dreyerum de usu genuino juris anglosaxonici, et in universum de re omni : Kolderup Rosenwinge de usu juramenti pag. 50, sqq. ; ejusdem historiam juris Danici § 74 ; Stiernhook de jure antiquo Sueonum pag. 84 ; Wilkinsii indicem et infra Cangium in voce Antejuramentum.