« »
 
[]« Acitabulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 056b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACITABULUM
ACITABULUM. Vetus Gloss. Acitabulum, ὀξυϐάφιον. Ita autem proprie appellatur crepitaculum, quod fuit ex istius Musicæ specie, quam ὀξυϐάφων μουσιϰὴν vocant Græci. Breviloq. : Acitabula sunt Musica instrumenta ænea vel argentea, quæ percussa sonum faciunt grandiorem. Papias : Acitabulum, quasi acutum ferro dicitur, id est, sonabulum. Ugutio : Cimbala, Acintabala sunt, quæ percussa ad invicem, se sic tangunt, et sonum faciunt, sic dicta, quod cum ballematica similiter percutiuntur. Senator lib. 5. Epist. 51 :
Quid Acitabulorum tinnitus ? quid dulcissimi soni referam varia percussione modulamen ?
Vide Acetabulum. Charta Donat. ann. 1145 apud S. Rosa de viterbo col. 1. pag. 48 :
Una cappa crezisca, et una stola de ipso pano et una Acitara.
Alia ibidem :
Uno manto de grecisco et alio de exami, tres cappas, una de ciclaton, et alia mudbage, et alia de una demi et una Acitara de mudbage et duos greciscos de super altare et duos facergenes.