« »
 
[]« Adoptari » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 088b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADOPTARI
ADOPTARI pèr Baptismum, dicebatur is, qui ad Baptismum ab aliquo offerebatur, pro quo ille spondebat apud Sacerdotem baptizantem : unde non modo qui baptizabatur, filii adoptivi, vel saltem filioli, patrinus vero patris spiritualis et adoptivi appellationem exinde retinebant, sed idem patrinus, in signum veluti adoptionis legitimæ, munus aliquod eidem filiolo, tanquam successionis suæ portiunculam conferebat, quod filiolatum vocabant. Hesychius :
υἱοθεσία, ὅταν τις θετὸν υἱὸν λαμϐάνει ϰαὶ
(alii emendant ϰατὰ) ἅγιον βάπτισμα. Monachus Sangallensis lib. 2. cap. 29. de baptizatis Normannis :
Qui a primoribus Palatii quasi in Adoptionem filiorum suscepti, etc.
S. Bonifacius Mogunt. Episc. Epist. 15 :
Homo quidam alterius filium de sacri Baptismatis fonte elevans, Adoptavit sibi in filium, cujus postea viduatam duxit uxorem.
S. Rembertus in Vita S. Anscharii Archiep. Hamburg. n. 10. de Heroldo Danorum Rege :
Ipse (Lud. Pius) de sacro fonte suscepit, sibique in filium Adoptavit.
Simeon Dunelmensis de Gestis Anglor. ann. 994 :
Quem Rex honorifice suscepit, confirmari ab Episcopo fecit, sibi in filium Adoptavit, regiaque munera donavit.
Dudo de Actis Normann. lib. 3. pag. 101 :
Quin et Adoptivam prolem susceptus ab alma,
Extollensque salutiferi baptismatis unda.
Alios congessimus locos in Dissert. 22. ad Joinvillam pag. 274. Vide Filiolus, Filiolatus, Patrinus, Pater spiritualis.
Adoptare in hæreditatem,
vel in adfatimi, per scripturarum seriem, seu per traditionem, et testibus adhibitis, secundum Legem Ripuariam, tit
. 48.
Adoptare sibi in maritum, pro nubere, apud Hovedenum pag. 686.
Adoptare in Militem, i. Vassallum sibi facere, apud Albertum Stadensem ann. 1072. Vide Miles.
Adoptio Filiorum, jure Francorum, permissa iis, qui liberos non habebant, fiebatque traditione bonorum, eorum reservato usufructu, coram Rege, vel Comite, et Scabinis, vel Missis dominicis, qui ad justitias faciendas in provincias mittebantur, ut est in Capitul. [] Caroli M. lib. 6. cap. 212. Capit. add. leg. Rib. ann. 803. cap. 9. ad tit. 48. Adoptionis vero formulæ habentur apud Marculf. lib. 2. form. 13. et apud Lind. form. 58. 59. Jure Aragonum, ex Foris Oscæ ann. 1247 :
Omnis homo, cujuscunque conditionis sit, licet habeat filios legitimos, potest inter eos constituere filium Adoptivum : qui post mortem patris tenebitur æqualiter cum legitimis (ad) ejus debita persolvenda, et cum eis tanquam legitimus sortietur.
Adoptiva Fœmina, Adscititia, συνείσαϰτος, in Concilio Braccarensi I. cap. 15. et in Collect. Canonum Martini Braccar. cap. 32.