« »
 
ÆDILIS 1, ÆDILIS 2, EDILIS.
[]« 1 ædilis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 114c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEDILIS1
1. ÆDILIS, Ostiarius. Acta. SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 608. ubi de V. Marcwardo Abb. Prum. :
Gerungum Clarissimum virum palatii Ædilem Monachum admisit.
Ita Wandalbertus. Ædilis nomine intelligendum esse Ostarium evincit Epistola 2. Frotharii Tullensis Episcopi ; cujus est hæc inscriptio :
Illustrissimo viro et toto affectu colendo ac desiderando Gerungo, summo sacri palatii Ostiario.
Hujus Ostiarii dignitatem eandem existimatam fuisse atque Ædilis apud Romanos infra dicetur in voce Scario.
[]« 2 ædilis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 114c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEDILIS2
2. ÆDILIS, Custos ecclesiæ, ædituus. Mirac. S. Jacobi tom. 6. Jul. pag. 56. col. 2 :
Qui cum ecclesiam ingressi fuissent, et oratorium, in quo corpus Apostoli jacet, ingredi pro suo libitu non potuissent, rogaverunt Ædilem, ut eisdem oratorium aperiret.
[]« Edilis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 230b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EDILIS
EDILIS. Custos domus regiæ, Gall. Concierge. Charta Phil. Pulc. in Reg. sign. Pater Cam. Comput. Paris. fol. 203. v°. :
Si sint Ediles aliqui seu conciergii in domibus nostris... constituti.
Vide supra Ædilis 2. et Edicilium.